TIT. XCI. "Exi de terra tua et de cognatione tua." Sermo ad fratres.

Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi (Gen. XII). Quia, fratres, scientibus enim legem Dei loquimur, sermo noster ad vos doctrina non est, sed exhortatio. Vos enim Scripturas nostis, et virtutem earum. Virtus enim verbi experientia est rei, et efficacia sermonis exhibitio operis. Vos igitur non erratis nescientes Scripturas, neque virtutem earum. Scripturas enim nostis per studium lectionis; virtutem earum per disciplinam operis. Scripturas nostis, audiendo Christum loquentem; virtutem earum, imitando facientem. In dictis ejus invenistis intelligentiam Scripturarum; in factis ejus virtutem earum. Nostis ergo Christum non solum audiendo, sed etiam experiendo. Nostis non solum secundum carnem, sed etiam secundum majestatem. Et si cognovimus, inquit Apostolus, Christum secundum carnem, jam non novimus (II Cor. V). In utroque experti estis Christum, et nostis Christum secundum carnem et secundum majestatem. Olim cognovistis Christum secundum carnem, nunc cognoscitis Christum secundum majestatem. Christus secundum carnem est Christus in passione. Christus secundum majestatem est Christus in resurrectione. Christum in cruce experti estis compatientes. Christum in majestate experti eritis consurgentes. Vos enim estis sponsa illa et dilecta illa quae dilectum noverat, et experta dicebat: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi (Cant. I). Hoc est Christus secundum carnem. Et rursum: Botrus cyperi [Cypri] dilectus meus mihi (ibid.), hoc est Christus secundum majestatem. Fasciculus myrrhae Christus in passione. Botrus cyperi Christus in resurrectione Fasciculus myrrhae amaritudo passionis. Botrus cyperi dulcedo resurrectionis. Fasciculus myrrhae multitudo passionum. Botrus cyperi abundantia gaudiorum. Illic amaricans, hic inebrians. Tamen vos fasciculum myrrhae inter ubera posuistis, quia passionem Christi cum gaudio et dilectione suscepistis. Vos Christum patientem non solum in corpore, sed etiam in corde portatis, quia passionis ejus imitationem animo dilectionis suscepistis. Quod ergo Christum secundum carnem cognovistis jam non cognoscitis, quia transitorium est quod in passione, sed permansurum quod est in resurrectione. Cognovistis ergo et jam non cognoscitis quia instat, ut transeat dolor passionis, quem suscepistis in carne compatientes, et instat ut consummetur gaudium resurrectionis, quod percepistis animo consurgentes. Instat ut transeat dolor passionis, sed non instat ut transeat dilectio patientis. Transit a carne passio, sed non transit a corde dilectio. Ideo fasciculus myrrhae inter ubera commorabitur (Cant. I). Ibi enim est cor; et ubi cor ibi dilectio est: et ubi dilectio est, ibi dilecti mansio est. Vos ergo fratres, qui sponsa Christo estis dilecta, fasciculum myrrhae habetis Christum patientem, et botrum cyperi Christum resurgentem. Propterea opus non habetis doceri de ipso, docti ab ipso, quia unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II), et verbum ipsius, quod sonat in auribus vestris, et sapit in cordibus vestris.

Non igitur verba nostra ad doctrinam nostram sufficiunt, sed verbum ipsius per nos transeat ad vos, ut ipsius gratia a vobis redundet usque ad nos. Hoc enim est verbum ejus ad vos, quod dictum est propter vos: Exi de terra tua, etc. Jam olim dictum erat, et voluit ipse vobis dici quod dictum erat, ut sciatis etiam, hoc ad vos pertinere quod dictum est. Erat quidem unus tunc, cui dictum est; sed ille ad unam hanc pertinebat, in qua vos unum estis de qua scriptum est: Una est amica mea, columba mea, perfecta mea (Cant. VI). Et ille tunc alienus erat, qui in alieno erat, et vocatus est, ut inde exiret, et proximus fieret et dilectus et amicus. Ille quidem jam tum dilectus erat, quia diligebatur, a quo vocabatur; sed amicus non erat, quia non diligebat, quem non cognoscebat. Et ideo non diligebatur, quod erat alienus, sed quod futurus erat proximus et amicus. Erat emim tunc in Ur Chaldaeorum, in igne videlicet et incendio daemonum; quod est concupiscentia et delectatio terrenorum. Et ipsum incendium fuscaverat illum, et nigrum fecerat, ut non esset amabilis. Et ideo vocabatur, ut de incendio exiret, et veniret in refrigerium, ut dealbari posset et candidus fieri, ne semper esset odibilis. Propterea dixit: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi. De terra exire est, ea quae foris possidentur, terrena bona relinquere. De cognatione exire, est iis, quae in nobis et nobiscum orta sunt, vitiis abrenuntiare. De domo patris exire est, spretis omnibus propter Deum, postremo semetipsum abnegare. Domus enim patris nostri ipsum est cor nostrum, quoniam pater noster habitat in nobis. Pater noster primus diabolus fuit, secundum nativitatem, qua nati sumus. Pater noster secundus Deus est, secundum nativitatem qua renati sumus. Et vult uterque pater habitare in filiis suis. Diabolus in filiis irae, Deus in filiis gratiae. Quando ergo in Ur Chaldaeorum fuimus, cor nostrum domus diaboli fuit: quoniam ipse tunc in nobis habitavit, et fuimus universi filii Beor, quod dicitur habitantis in pelle. Non enim habitare potest nisi in pelle pater iste, quia corda carnalium amat, et in eis solum requiescit, quia sapiunt ea quae sunt carnis, et ambulant secundum carnem (Rom. VIII). Haec est pellis domus patris nostri primi, de qua jubemur exire, ipsum videlicet cor nostrum, et desideria ejus mala relinquere. Hoc est enim de corde exire, elongari a desideriis ejus, et peregrinari ab ipsis, ut non simus consensu, ubi illa sunt; sed proposito sanctitatis tendamus ad terram, quam monstrabit nobis Deus ut primum propter Deum abjiciamus nostra, deinde relinquamus et nos. Sic enim demum demonstrabitur nobis terra visionis a Domino, in qua ipse videbitur Dominus, quam in repromissionem posuit filiis, lacte et melle manantem: lacte in contemplatione humanitatis, melle in contemplatione divinitatis. Propterea enim Deus honorificatus est, ut totum hominem in se beatificaret, ut tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio hominis esset in ipso. Si enim Creator hominis Deus esset, et Deus homo non esset, esset in ipso, quod sensu mentis videretur, sed quod sensu corporis perciperetur, non esset; et sustineret sensu carnis perpetuum opprobrium absentiae Creatoris, et esset in abjectionem semper oberrans in creaturis, et non attingens ad Creatorem suum. Ne igitur sensus carnis in homine opprobrium istud in perpetuum portaret semperque merito illi diceretur, Ubi est Deus tuus (Mich. VII), si nunquam ad Creator is sui contemplationem admitteretur, assumpsit Creator carnem; quae a sensu carnis in ipso videretur per carnem, ut carnis cibus esset lac in contemplatione carnis, mentis cibus mel in contemplatione divinitatis. Et egrederetur et ingrederetur, et pascua inveniret (Joan X). Pascua foris in carne Salvatoris, pascua intus in divinitate Creatoris. Et Salvator et Creator unus unum gaudium esset et in lacte carnis, et in melle divinitatis. Quod, etc. Amen.