TIT. XCII. De duplici vita animae.

Duplex est vita animae: alia, qua vivit in Deo; alia, qua vivit in carne. Ubi vivit, ibi sentit; ibi dolet cum laeditur, et gaudet cum fovetur, quia unus est locus gaudii et doloris. Nec dolor est, nisi ubi gaudium fuit et amor, quoniam dolor non est, nisi, cum laesus fueris, ubi gaudes, sublato gaudio. Qui vero in carne vivunt, in carne sentiunt; et illis dolor carnis gravis est, quia suave erat gaudium illius. Dolores vero animae non sentiunt, quia mortui sunt intus, ubi vivere debuerant in Deo. Idcirco, cum laeditur caro, grave existimatur ab illis, et fugiunt, quantum possunt, dolores illius. Vulnera autem animae ignorant prorsus, et non quaerunt medicinam in illis, quia ibi sensum doloris non habent. Cum autem mortuus fuerit sensus animae, quo vivit in carne, tunc vivificari incipiet ille sensus, quo sentiet semetipsam; et tunc sciet vulnera sua et sentire incipiet dolores suos tanto gravius, quanto propius, quia quod magis intimum est, magis nocet malum, magis prodest bonum. Unde dicit: Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX).