TIT. XCIII. De conscientia et fama.

Duo sunt: Conscientia et fama. Conscientia oleum in vase: fama lumen in lampade. Propter conscientiam ingredimur, propter famam egredimur. Intus reficimur salute propria, foris reficimur aedificatione aliena. Intus cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. II). Foris manere in carne necessarium propter vos (ibid.). Conscientia irriguum superius, fama irriguum inferius (Judic. I). Ad conscientiam meditatio; ad famam praedicatio. Ad conscientiam silentium, ad famam verbum. Per silentium, seminas agrum tuum; per verbum, seminas agrum proximi tui. Cum in tui aedificatione proficis, metis agrum tuum; cum de profectu alieno meditaris, metis agrum proximi tui. In tempore otii primum lectio cognoscendae veritatis et exercendae virtutis materiam tribuit; deinde meditatio formam apponit. In tempore laboris primum opus exemplum tribuit, postea verbum doctrinam proponit, sicut scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). Ideo prius tempus otii, postea tempus laboris.