|
Quaeris quid significet illud quod scriptum est de duobus discipulis
currentibus ad monumentum, Joanne et Petro, videlicet quod qui prius
venit, posterius intravit, Scriptum est enim: Currebant duo simul; et
ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit prior ad
monumentum; et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen
introivit (Joan. XX). Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit
in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium, quod fuerat
super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum
in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat prior
ad monumentum. Potest ergo convenienter per Joannem, qui prior venit,
posterior intravit, Synagoga; per Petrum autem, qui posterius venit, sed
prius intravit, Ecclesia gentium designari, quia et illa prius in lege
mysterium incarnationis ac passionis Dominicae accepit, sed in mortuum
credere noluit: et ista posterius secuta Mediatorem Dei et hominum, et
cognovit carne mortuum et viventem credidit Deum. Bene autem postquam
Petrus intraverat, tunc etiam Joannes intrasse dicitur, quia cum
plenitudo gentium intraverit (Rom. XII), tunc et Judaea in reliquiis
suis ad fidem colligetur. Prius ergo Joannes linteamina vidit postea
intravit, quia Synagoga prius, sicut dictum est, in Scripturis
prophetiam de venturo accepit, quem tamen venisse usque ad circa finem
saeculi credere renuit. Petrus autem prius intrat, postea linteamina
conspicit, quia Ecclesia gentium non per prophetas ad fidem Christi, sed
per fidem Christi ad intelligentiam prophetarum pervenit.
Haec, frater, breviter explanata ad praesens tibi sufficere crederem,
nisi aliud aliquid adhuc quod ad reformationem morum pertineat quaerere
te in hujus facti figura non dubitarem, maxime quia opus tibi non fuerat
hanc expositionem a me quaerere quam poteras sine mea doctrina in
explanationibus Patrum alibi sufficienter invenire. Dicam ergo quid mihi
in hoc facto moraliter figurari videtur. Duo isti electi discipuli, qui,
audita resurrectione Domini, simul ad monumentum currunt, sed non simul
perveniunt duas animae affectiones mihi figurare videntur, desiderium
videlicet et consilium. Nam quid est aliud quod discipuli audita
resurrectione ad monumentum currunt, nisi quod animus cum gloriam
resurrectionis audit, imitari passionem appetit? Et quid est, quod ille
alter discipulus praecucurrit citius Petro, nisi quod amore Salvatoris
succensi plus per desiderium cupimus, quam per consilium praesumamus?
Praecurrit ergo desiderium rationem consilii, quia qui omnia per
charitatem vellet pro amore Redemptoris perpeti per considerationem
infirmitatis suae quodammodo tardatur, ut non audeat temere de suis
viribus gloriari. Prius ergo per desiderium ad monumentum venimus, sed
visis linteaminibus ante consilium intrare non praesumimus, quia licet
mens nostra se per charitatem spontaneam ad passiones offerat,
considerata tamen difficultate earumdem passionum, quantum impar sit
nostra infirmitas ad illarum tolerantiam videmus. Hoc est enim
quodammodo visis linteaminibus subsistere visis difficultatibus
passionum, imparem se ad eas sustinendas judicare. Sed postquam
consilium posterius veniens prius intraverit, tunc et desiderium
sequitur, quia postquam mens deliberat, in illo confidendum esse, qui
prior vicit, tunc amor in omnibus per spem divini adjutorii ad
tolerantiam animatur; jamque intrepidus monumentum ingreditur, quia
vitam praesentem libenter pro eo despiciens, tanto se ad mortem offert
paratius, quanto certius didicit per resurrectionem sui capitis
ingressum vitae esse mortem carnis.
Quod autem ingressi monumentum, sudarium quod erat super caput Jesu, a
caeteris linteaminibus separatum inveniunt, quid aliud significat, nisi
quod nos, qui peccatores sumus, si etiam mortem pro ejus amore valemus
perpeti, cognoscimus tamen quod nostra mors morti ejus non valet digne
coaequari, qui sine peccato passus est? Hoc paschale ferculum, frater
charissime, missum tibi benigne suscipe, et ora pro me misericordiam
Domini quatenus ejus gratia largiente in his paschalibus festis vetus in
me homo moriatur, et novus resurgat. Amen.
|
|