|
Si tu, frater, negligentem scriptorem habere non vis, aequum tibi
videtur ut ego diligam timidum lectorem? Festivitatem modo celebramus;
libet parumper, suspensis interim seriis, tibi jucundari, sermone
colludere, et simul te ut evigiles expulsare. Causaris ergo quod ego,
cum de duobus discipulis ad monumentum currentibus, Joanne videlicet et
Petro (Joan. XX) sermonem facerem, et quid in illorum facto nobis
faciendum ostenderetur, tuae petitioni satisfacere volens explanarem,
per illum quidem, qui ad monumentum prius venit, et posterius intravit,
hoc est Joannem, desiderium; et per illum, qui posterius venit, sed
prius monumentum intravit, hoc est Petrum, consilium mentis significari
asserui; et tamen causam, cur vel ille potius quam iste desiderium, vel
iste potius quam ille consilium significaret, ut asseris, non ostendi.
Hoc igitur est quod, cum significationem exponerem, causam
significationis tacere non debuissem. Libens accipio quod haec tua
causatio, dum unum admonet, utrosque docet: in primis me, ne dicenda
praeteream, ut esse studeam in scribendo sollicitus; deinde etiam te, ne
minus dicta intelligas, ut sis in audiendo attentus. Ne tamen querela
tua prorsus sibi justa videatur, ostendam tibi quomodo ipsam, quam
quaeris, causam ibidem ubi significatio ejus explicata est, poteras
invenisse. Nam cum, dictum sit ibi per Joannem, qui praecurrens prior ad
monumentum venit, significari desiderium animi; per Petrum, qui
posterius venit, consilium, nonne ex ipsa eorum actione manifesta causa
colligitur, cur in illo desiderium, in isto consilium significetur? Si
enim quaeras cur Joannes desiderium significet, causa manifesta est,
quia praecessit. Et si interroges cur Petrus consilium, et hoc patet,
quia posterius venit. Ex diversitate igitur actionis manifeste
ostenditur quae significationis diversitas in personarum discretione
teneatur. Quod si fortassis existimas vim significationis non solum ex
qualitate actionum, sed etiam ex discretione personarum colligendam
esse, nec hoc quidem ego refutandum judico, quia satis convenienter
alacritas et fervor amoris per Joannem juniorem exprimitur; gravitas
autem et mora consilii per Petrum senem et tardum figuratur. Istud quod
dicis Petrum amplius amasse, et ideo justum tibi videri ut per illum
potius desiderium sive amor significari debuisset, ad praesentem causam
nihil attinet, quia in praesenti tractatione non agitur qualis Petrus in
mente fuerit, sed quam nobis exteriori specie vel actione
significationem praesentavit, maxime cum hoc ubique observandum sit ut
inde aliquid per significationem trahimus, istud quidem non in occulto,
sed in manifesto quaerere debeamus. Signum enim occultum esse non debet,
sed manifestum, quia quod per se occultum est, occulta pandere non
potest. Otiosum me, ut cernis, invenerunt tabulae tuae, qui nemine
lacessente mecum litigo, et quasi qui hostem non habeam, vires in ventum
effundo.
|
|