|
Scio quidem quaestionem, ut nonnulli existimant, operosam esse, eo quod
injusta recompensatio videatur, ut Petrus, qui amplius Christum delexit,
minus a Christo dilectus sit, et Joannes plus dilectus sit, qui minus
dilexit. Ego autem cum Evangelium, unde fons hujus quaestionis manare
videtur, inspicerem, non inveni quidem, vel quod Petrus amplius
dilexerit, vel quod Joannes amplius dilectus sit. Nam quod Dominus, post
resurrectionem suam Petrum an se amaret interrogans, ait: Simon Joannis,
diligis me plus his (Joan. XXI)? non affirmando, sed interrogando hoc
dixit. Sed neque ipse Petrus dicere ausus fuit, cum interrogaretur:
Domine, tu scis quia amo te plus his: Sed ait: Domine, tu scis quia amo
te (ibid). Joannes quoque de semetipso loquens sic ait: Hic est
discipulus ille quem diligebat Jesus (ibid). Et non dixit, quem plus
aliis diligebat Jesus, sed quem diligebat Jesus. Neque igitur Petrus se
amasse amplius, neque Joannes amplius amatum esse praesumpsit, sed alter
se non prae caeteris, sed cum caeteris amasse, et alter non prae
caeteris, sed cum caeteris amatum esse asseruit. Sed esto, ut Petrus
plus dilexerit, et tamen minus dilectus sit, nunquid idcirco ullam
injuriam passus est, si tamen tantum dilectus est, quantum meruit? Nonne
ista est querel a illorum qui in Evangelio contra patremfamilias
murmurabant, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares eos
nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus? (Matth. XX.) Sed
quid paterfamilias uni illorum, et in uno omnibus responderit,
audivimus: Amice, non facio tibi injuriam. Nonne ex denario convenisti
mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Volo et huic facere sicut et tibi.
Non licet mihi facere quod volo? An oculus tuus nequam est, quia ego
bonus sum? (Ibid.) Ponamus igitur nunc ut Petrus querelam in medium
deferat, et de injuria dilectionis suae in Christum causetur, et dicat:
Domine Jesus, injuriam mihi facere videris, cum ego te plus diligam, tu
vero minus me diligis. Nunquid non recte Dominus ista dicenti respondere
posset et dicere? Amice, non facio tibi injuriam (ibid.), tantum
diligeris, quantum diligis; tantum diligeris, quantum mereris. Tolle
quod tuum est, et vade. Volo huic facere plus quam tibi. Nunquid non
licet mihi facere, quod volo? An oculus tuus nequam est quia ego bonus
sum? (Ibid.) Neque enim injuriam pateris, si minus illo accipis; sed
injuriam pateris, si minus accipis quam mereris. Quod si totum habes,
quid conquereris? Ita, frater, ratiocinantem suscipe, ut scias mentem
tuam in nullam affirmationem praecipitem inclinare. Sunt tamen, qui
clementius hanc quaestionem solvere nituntur. Dicunt namque, quod Petrus
et amplius dilexerit, et amplius dilectus fuerit. Joannes vero propter
castitatem, qua pollebat solummodo Christo Domino in conversationem
familior caeteris omnibus fuerit. Petrus vero quantum ad effectum
pertinet charitatis, amplius a Christo diligebatur. Joannes vero quantum
ad usum familiaritatis amicabilius in conversatione suscipiebatur.
Petrus charior, Joannes familiarior, quia et in Petro remunerabatur
charitas, et in Joanne castitas laudabatur. Joannes tenerius, et Petrus
constantius diligebat.
|
|