CAP. IX. Quomodo Deus dextrum, et sinistrum oculos habere dicatur.

Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum (Psal. IX). Deus oculos habere dicitur, quia bonorum et malorum vias jugiter contemplatur. Et quasi sinistrum oculum habet, quando malos ad damnationem praevidet. Dextro autem aspicit, quando in praescientia sua bonos ad salutem disponit. Isti oculi palpebras habent, quae aliquando aperiuntur. Quando in hac vita Deus bonis prospera et malis adversa tribuit, quasi palpebras levat, quia se videre opera hominum bona et mala, etiam praesenti retributione, manifestat. Quando vero bonis adversa et malis prospera evenire permittit, quasi palpebras clandit quia, dum merita singulorum quodammodo dissimiliter recompensat, quasi quid factum sit se vidisse dissimulat. Istae palpebrae interrogant filios hominum, quia inde Deus cor humanum tentat, unde aliquando similia, aliquando dissimilia, semper tamen justa meritis hominum recompensat. Item oculi ejus in pauperem respiciunt. Duo sunt, pastor est lupus; ambo in ovem respiciunt, alter ut rapiat, alter ut custodiat. Item: Ocuti ejus in pauperem respiciunt; insidiatur lupus in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem (ibid.). Oculi ejus, id est pastoris in pauperem respiciunt, ut servent eum. Hinc est lupus, hinc est pastor. Ovis in medio est pauper, pastor Deus, lupus diabolus. Hinc pastor illinc lupus. Nunquam ex uno latere occurrunt. Si pastor a dextris, lupus a sinistris. A dextris est mihi ne commovear (Psal. XV). Si pastor a sinistris, et diabolus stet a dextris ejus, et observat lupus, et cum pastor elongat, lupus appropinquat; cum pastor redit, lupus recedit. Egredietur diabolus ante pedes ejus. Omne autem judicium procedit ab ove. Timida [tumida] deseritur, timida visitatur; deseritur, ne praesumat; visitatur, ne desperet. Ideo: Ne declines in ira a servo tuo (Psal. XXVI). Et: Velociter exaudi me, Domine (Psal. CI); Defecit spiritus meus (Psal. LXXVI).