CAP. X. Quod locutio sit in voce et opere; et quis vanitatem in corde habeat, quis loquatur; et quis loquatur eam ad proximum.

Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI). Locutio non incongrue intelligi potest, non solum in voce, sed etiam in operatione, quia indicium cordis non solum vox est, sed etiam exhibitio operis. Scimus autem quod vanum est omne quod transit. Ille vanitatem in corde habet qui transitoria diligit. Vanitatem loquitur, qui pro hac vita transitoria immoderate laborans ipso suo studio, et opere eam se diligere ostendit. Vanitatem autem ad proximum suum loquitur qui exemplo suo eum ad petenda transitoria cohortatur.