CAP. XI. Qui sint timorem Dei habentes, et Christo credentes et quomodo via pacis Christus cognoscatur.

Viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum (Psal. I). Qui timorem Dei ante oculos habere noluerint, viam pacis agnoscere non possunt. Sed si timorem Dei ante oculos haberent, procul dubio viam pacis agnoscerent. Sicut ipse Dominus in Evangelio Judaeis loquens: Si crederetis in uit, Moysi, crederetis forsitan et mihi (Joan. V). Quid enim in Moyse nisi legem, et quid in lege nisi timorem Dei intelligere debemus? Et quid in Christo nisi gratiam et veritatem accipimus? Quid est ergo Moysi credere, nisi acceptae legis mandata fideliter observare? Observare autem mandatum, hoc est vere timere Deum sicut scriptum est: Qui timet Deum, nihil negligit (Eccle. VII). Et sicut in Psalmo dicitur. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis. Quid est autem Christo credere? nisi confiteri, et agnoscere gratiam, et veritatem Dei, hoc est redemptionem humani generis, et salutem omnium per Christum compleri, et in Christo consistere, eamque cum amore et devotione suscipere. In qua videlicet gratia via pacis agnoscitur, quia homini aditus ad Deum reconciliationis aperitur. Dicatur ergo contumacibus et transgressoribus legis qui timorem Dei ante oculos non habebant, et ideo viam pacis, hoc est Christum, non agnoscebant, dicatur: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. Ac si diceret: Si servassetis legem, intelligeretis veritatem. Si audivissetis praeceptorem, cognosceretis Salvatorem. Scio quidem quod me Deum cognoscere non potest, qui a me illuminatus non est. Et ideo vos non creditis, quia a me illuminati non estis. Ego autem idcirco vos ad me cognescendum non illumino, quia vestram contumaciam et praevaricationem scio; et dignum est ut me praesentem jam non cognoscatis cujus praecepta, prius ad vos per Moysem missa, servare noluistis. Audiant hoc illi qui praecepta Dei non custodiunt, et tamen secreta Dei se comprehendere posse praesumunt. Audiant quod dicitur: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. Hoc est enim aperte dicere: Habetote experimentum virtutis, si habere vultis agnitionem veritatis. Neque enim potest perfecte cognoscere bonum qui boni adhuc non attigit experimentum. Idem est quod alibi dicitur: Scrutamini Scripturas (Joan. V). Quasi unicuique diceretur: Experire, et disce; fac, et intellige, id est faciendo melius quam loquendo investigas; cum expertus fueris, tunc fideliter dijudicas. Necesse est ergo ut, si nondum agnita cognoscere cupimus, in iis quae jam cognovimus torpentes non simus, quia quisquis timorem Dei non custodit, ut bonum quod potest faciat, ille non solum majora dona percipere dignus non est, sed eo ipso etiam privari quod jam perceperat. Si igitur Judaei idcirco viam pacis, hoc est Christum cognoscere non potuerunt, quia timorem Dei, in custodiendo mandata ante oculos habere noluerunt, patenter nobis ostenditur, quod per experimentum boni operis apertissime pervenitur ad agnitionem veritatis.

Sed adhuc testimonium Psalmistae, quod supra positum est, ad moralem intelligentiam adaptare volumus, ut in eo non solum doctrinae, sed et disciplinae ordinem esse ostendamus. Viam, inquit, pacis non cognoverunt. Non est timor Dei ante oculos eorum (Psal. XIII). Anima duas vias habet: Unam bonam, et alteram malam, per quas ambulat non passibus pedum, sed desideriorum. Una via est charitas, altera cupiditas. Cupiditas est amor hujus mundi. Charitas est amor Dei. Anima, quae Deum diligit quibusdam amoris passibus per charitatem ad Deum currit. Animam quae mundum hunc diligit affectus carnis ad ea quae amat per cupiditatem abducit. Charitas autem via pacis est, quia in amore Conditoris currens animus, nihil quod laedat, invenit. Cupiditas via pacis non est, quia mentem per multos labores, et dolores distrahit. Hujus viae portae sunt sensus corporis, quia per eos animam concupiscentia educit. Sed inter has portas prima est visus, quia oculi aliorum sensuum duces sunt, et eos fere in omni actione ad concupiscentiam praecedunt; dum enim gustare desideras, prius manum porrigis, ut accipias. Sed priusquam accipis, visum dirigis ut eligas: Hoc ordine, et primum peccatum perpetratum est: Vidit mulier lignum, quod esset pulchrum visu, et ad vescendum suave, et tulit de fructu ejus, et comedit (Ger. III). Primum vidit, deinde attigit et tulit, demum gustavit. Si non vidisset, nec tetigisset, nec gustasset. Ecce quomodo visus ante alios sensus in concupiscentia etiam in ipso visu fuit. Cum enim dicitur, vidit quod esset pulchrum visu, ecce in visu concupiscentia videndi. Cum dicitur, et suave, ecce in visu concupiscentia tangendi. Cum dicitur ad vescendum, ecce in visu concupiscentia gustandi. Non solum igitur visus in concupiscentia praecedit sensus alios, verum etiam omnes alii sensus in concupiscentia videndi praecedunt semet ipsos; et totum quodammodo in visu prius per delectationem agitur quidquid postmodum a caeteris sensibus in operatione perpetratur. Ideo dixit Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam maechatus est in corde suo (Matth. V), quia profecto animus videndo totum delectabiliter cogitat quidquid eum postmodum in agendo delectat. Si igitur porta oculorum bene munita fuerit, tota illa interior civitas cordis nostri ab insultu vitiorum quieta erit. Sed huic portae nullus custos esse potest melior quam timor Domini, ut ille videlicet carnalem mentem, quae lubrica est, ne ad antiquas delectationes redeat, semper in proposito disciplinae configat atque coerceat. Hanc custodiam Psalmista desiderabat, cum diceret: Confige timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII). Et Sapientia hanc custodiam nos habere monuit, quando virtutis studium aggredienti formam disciplinae praescripsit, dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in timore, et praepara cor tuum ad tentationes (Eccli. II). Sta in timore, ne te blandimenta carnis seducant. Praepara cor tuum ad tentationes, ne adversa supervenientia frangant. Lasciviam carnis per timorem comprime; pressuram tribulationis per patientiam vince. Duo quippe ista sunt, quae praecipue inchoantium propositum labefactare solent, incumbentium scilicet tentationum molestia, et praeteritarum delectationum memoria. Illae namque dum solito graviores superveniunt, saepe pusillanimes per impatientiam dejiciunt. Istae vero dum solito male dulces redeunt, per incontinentiam incautos se ducunt. Donamus ergo custodem optimum ante oculos nostros timorem Domini, ut dum scilicet ipse reliquorum sensuum duces custodit, omne sequentium actionum corpus sanum, et integrum esse possit. Hanc custodiam Isboseth, quia domui suae praeficere noluit, in inguine vulnus mortis accepit (II Reg. IV), quia quisquis sensus suos timore Domini munire negligit, huic subito irrepens delectatio carnis vitam animae exstinguit. Recte ergo dicitur: Viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum, quia quisquis foris sensus suos per timorem Dei a delectatione carnis non restringit, quae sit interni amoris dulcedo gustare non poterit.