|
Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est
mihi (Psal. XV). Deus per hominem mundum redempturus in mundum venit, et
toti mundo diabolum dominantem invenit. Deus per hominem mundum visitans
in propria venit (Joan. I), et homo per Deum, mundum non amans, ubi
caput reclinaret non habuit. Deus homo in hoc mundo elementis imperavit,
et homo Deus de hoc mundo regnum se non habere dixit. Ergo ad aliquid
totum Dei erat, et ad aliquid totum diaboli. Totum Dei erat, quod ipse
fecerat, et totum diaboli, quod ipse possidebat. Deus in principio
mundum creaverat, et diabolus a principio mundum possidebat. Ergo
certamen factum est Deo, et certamen factum est diabolo. Deus dixit se
quod suum erat debere recipere; diabolus dixit se post tam longam
negligentiam sua possessione non privandum. Deus dixit aliena eum
fraudulenter abstulisse et violenter tenuisse; diabolus dixit eum nec,
cum abstulit, contradixisse, nec, cum tenuit, aliquando repetiisse. Deus
dixit potentem se ad sua recipienda, si vellet, viribus uti; diabolus
dixit contra justitiam non debere viribus abuti. Deus dixit justum non
esse, si quod pie creaverat perire permitteret; diabolus dixit injustum
non esse, si quod sponte perierat non restauraret. Deus dixit se velle
misereri per benignitatem propriam; diabolus dixit se nolle pati damnum
per potestatem alienam. Deus dixit justum esse ut de peccato poenitentes
ad salutem reciperentur; diabolus dixit. justum non esse ut in peccato
persistentes ad salutem cogerentur. Deus dixit se venisse non ut
nolentes cogeret, sed ut volentes adjuvaret; diabolus dixit interim pro
tempore aequanimiter se passurum volentes perdere, si nolentes
retineret. Deus dixit se in aliena ad gehennam manum non mittere, si sua
redderentur; diabolus dixit se aliena paratum reddere, si sua non
auferrentur. Deus dixit nullum se a misericordia posse repellere;
diabolus dixit, si omnes perderet, non se posse aequanimiter tolerare.
Deus dixit se suadere ut in toto ab alieno jure secederet; diabolus
dixit se postulare ut saltem pro reverentia pristinae dominationis
aliqua in parte requiem sibi non negaret. Deus dixit se, cum prius
potiora elegisset post illi abjectiora concessurum; diabolus dixit jure
se si electionem habere non posset, saltem partitionem facturum. Deus
dixit se privilegio dominationis utriusque potestatem vindicare;
diabolus dixit se quia jam amplius non posset, nihil ex jure, sed ex
permissione postulare. Deus dixit se tantum ei permissurum, quantum
etiam avari famem satiare possit; diabolus dixit se non tantum
accepturum, quin amplius cupiat, si fieri possit. His dictis, jussit
Deus tendi funiculos in partitionem, et invenit virentia, et irrigua in
vallibus imis, minora spatio, majora pretio; et haec praecepit seponi ad
partem alteram; deserta autem, et arida in ruribus, et montibus altis,
lata, et aspectu patentia, magna spatio, vilia pretio, et haec jussit ad
alteram partem discerni. Tunc mandavit diabolum adesse; et assistenti
sic ait: Ne forte aut violentiam judicantis, aut avaritiam dantis
causari valeas, quidquid oculus tuus videt, tibi dabo. Tunc diabolus,
qui omne sublime considerat, et humilia non valet intueri, levans oculos
aspexit montes altos, et saxa prominentia in rupibus ac deserta
patentia, et quasi totum sibi cessisse glorians, despexit quod Deus
elegerat. Tum Deus increpitans ac caecitatem elati deridens ait: Funes
ceciderunt mihi in praeclaris (Psal. XV). Tu laudas quod vides, et ego
te laudo quod video. Tu in imo es, et propterea oculis tuis nisi in
alta, et exstantia non patent. Ego desuper contemplor, quam habeant
amoenitatem humilia. Etenim haereditas mea praeclara est mihi (ibid.).
|
|