|
Quoniam a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV). Dominus a sinistris
est, quando exterius salutem temporalem tribuit. Dominus a dextris est,
quando interius virtutes animae custodit. Diabolus a sinistris est,
quando foris per adversa impugnat. Diabolus a dextris est, quando intus
per vitia tentat. Hinc est quod de reprobo Scriptura loquitur, dicens:
Diabolus stet a dextris ejus (Psal. CVIII). Diabolus quippe
interpretatur deorsum fluens, quia de illa primae conditionis suae
gloria per superbiam cecidit. Tunc ergo diabolus nobis a dextris stat,
quando ille qui de coelo cecidit, nos sibi per consensum peccati
subjiciens, in nobis ascendit. Quando enim nos cadimus, diabolus
erigitur; quando nos surgimus, ipse prosternitur. Hinc Jeremias plangit,
dicens: Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus
meus (Thren. I). De hac etiam sinistra in Evangelio dicitur: Si quis te
percusserit in sinistram maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V).
Sinistram quippe maxillam percutit qui exterius nocet. Cui nos dexteram
maxillam praebemus, si contra exteriora damna, animae virtutes
opponimus, ut scilicet tanto minus foris periculum timeamus, quanto
certius praesidium intus est in quo confidimus
|
|