CAP. XV. Laetitia impleri ubi detur.
Adimplebis me laetitia cum vultu tuo (Psal. XV). In hac vita mortali aliquando laetari possumus; impleri laetitia non possumus, quia et si quaedam sunt quae laetificant, multa sunt quae contristant.