CAP. XVI. Dextera et sinistra Dei quae sint, et ubi delectatio usque in finem. |
Delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV). Sinistra Dei bona sunt temporalia; dextera Dei bona aeterna. In temporalibus autem bonis delectationes quaedam sunt; sed usque in finem non sunt, quia in hac vita semper gaudium dolor sequitur, et omnis delectatio amaro fine terminatur. In dextera autem Dei delectationes usque in finem sunt, quia in vita aeterna nec gaudia in moerorem, nec delectationes in dolorem mutari possunt. |