CAP. XVII. De tribus orantium generibus.

Auribus percipe orationem meam; non in labiis dolosis (Psal. XVI). Ideo exaudiri postulat, quia non solum labiis, sed corde orat. Tria sunt genera orantium: alii qui solis labiis, alii qui solo corde, alii qui et labiis et corde orant. Qui solis labiis orant dolosi sunt, quia non habent in corde quod ore proferunt. Qui corde et labiis orant, veraces sunt, quia sicut loquuntur, ita sentiunt. Qui solo corde orant, devoti sunt, quia orationem suam a Deo tantum audiri volunt. Quando ergo in oratione verba proferimus, si cogitamus quod loquimur, facimus quod debemus. Si autem verba orationis fundimus, aliud quodcunque in corde versamus, etiam si illud bonum sit, quia tamen ordinatum non est, prorsus a culpa liberi non sumus, ita tamen si id quod dicimus intelligere valemus. Si quis autem non intelligens verba orationis proferat, et si non intelligere valet quod dicit, si tamen bona intentione dicit, sine fructu non erit. Si autem orantes vana cogitamus, etiam, si veritatem loquimur, cogitando vanitatem vani efficimur. Si autem dum os veritatem loquitur in corde turpitudo versatur, jam non solum vani, sed etiam abominabiles in conspectu Dei reputamur. Aliud tamen est, quando homo, haec invitus patitur atque aliud, quando in eis per deliberationem delectatur.