CAP. XVIII. De examine bonorum et malorum, sed non mediocrium.

Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas (Psal. XVI). Examen in libra est illud desuper in quo perpenditur ad quam partem pondus seorsum inclinet. Igne ergo tribulationis justus examinatur, quia perfecta virtus in adversitate cognoscitur. Valde mali jam examinati sunt, quia per iniquitatis pondus ad sinistram partem se inclinaverunt. Valde boni examinati sunt, quia per gravitatem constantiae et perseverantiam virtutis ad dextram se converterunt. Mediocres adhuc examinati non sunt quia ad quam partem pertineant humana judicia necdum discernere possunt.