CAP. I. De fabrica cathedrae pestilentiae, et quae eam concernunt.

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I). Quandiu anima per contemplationem Deo adhaeret, manet in patria, quando cogitationem suam ad terrena, et transitoria inflectit, a patria in exsilium vadit. Primum per vanitatem abit. Deinde per delectationem stat. Deinde per consensum sedet: per opus aedificat, per desperationem habitat. Qui malum operatur cathedram fabricat; in cathedra sedet qui in malo perseverat. Instrumenta operis mali, sunt quinque sensus corporis; materia est illud in quo quisque explet propositum pravae voluntatis. Modus fabricandi talis est: visus eligit, sermo praecidit, officium coaptat, experientia componit. Visus pertinet ad oculum, sermo ad auditum, officium ad manum, experientia ad olfactum et gustum. Quem in pravo opere ipsa propter se actio delectat, is in agendo gustat, quales sunt gula et luxuria. Cum autem ipse actus praedicandi per se non placet, sed per id quod agitur, aliud quod desiderat homo consequi cupit; iste de longe olfacit: qualia sunt latrocinium et furtum. Neque enim latronem delectat hominem occidere, sed delectat spolia possidere. Neque furem limen suffodere, sed pecuniam obtinere. Ista quinque instrumenta non operantur in omni peccato; quaedam tamen sunt peccata, ubi omnia simul inveniuntur, ut est verbi gratia, luxuria. Cum enim primum ardorem libidinis per cogitationem quis mente conceperit, ad implendam deinde pravam voluntatem per oculos materiam eligit, quando consortem turpitudinis, eam, quae magis placere possit, inquirit. Deinde per sermonem materiam praecidit, quia inventam noxiis persuasionibus a statu rectitudinis ad consensum perversitatis trahit. Deinde officio coaptat, quia jugi obsequio, quasi palpanda, in pravo consensu confirmat. Adaptata materia, fabricam construit, quia, consensu communi habito, ad actum turpitudinis venit. Quatuor ergo ista, hoc est eligere, praecidere, coaptare, construere, quatuor sunt pistylla cathedrae, quae videlicet cathedra tunc cathedra pestilentiae fit, quando pravum opus in apertum veniens plures corrumpit.