|
Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras (Psal. XVI). In
hac praesenti vita in via sumus: quia per hanc ad aliam vitam transimus.
Sed quia humana infirmitas diu in eodem persistere non potest, tot quasi
vias ingredimur, per quot actiones variamur. Quia vero in hac vita nihil
sine labore facere possumus, quasi gradientes duras vias habemus. Sed
has duras vias illi non custodiunt qui in hac vita delectari quaerunt.
Qui autem sponte hic se humiliant et affligunt, ii duras vias
custodiunt. Sed quis est qui Deo dicere potest: Propter verba labiorum
tuorum ego custodivi vias duras? Quae sunt verba labiorum ejus? Verba
labiorum nostrorum peccata nostra sunt. Sicut dicitur in Psalmo: Longe a
salute mea verba delictorum meorum (ibid). Verba labiorum Dei praecepta
ejus sunt. Quisquis ergo praeteritorum delictorum conscius, sponte per
poenitentiam se affligit, is propter verba labiorum suorum vias duras
custodit. Qui autem laborat ne praecepta Dei transgrediatur, et ut
voluntatem ejus impleat, suis voluntatibus vim facit, is propter verba
labiorum ejus vias duras custodit. Ille solvit debitum; hic implet
praeceptum. Deus enim homini praecipit ne cadat. Sed cum ceciderit, jam
non praecipit, sed monet ut resurgat; praeceptum namque non pertinet
nisi ad obedientes: sed qui in peccato adhuc permanet, obediens non est.
Cum autem poenitendo ad obedientiam redit, dignus efficitur ut
praeceptum accipere possit.
|
|