CAP. XX. De viis, et semitis Dei.

Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. XVI). Viae Dei sunt praecepta levia. Semitae Dei sunt strictiora mandata, in quibus pauci ambulare possunt. In via Dei ambulat qui proximo suo malum non facit. In semita Dei ambulat qui etiam malum inferentem diligit. Qui vero adhuc ambulare nescit in semita, saepe movetur a via, quia saepe charitatem deserere cogitur qui non didicit adhuc diligere, nisi eum a quo amatur.