|
A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi (Psal. XVI).
Dextera Dei est Christus, quia per eum Deus pater operatus est
propitiationem nostram. Vel dextera Dei potiora sunt opera ejus, id est
aeterna bona. Illi ergo dexterae Dei resistunt qui vel male credendo,
vel male vivendo Christo contradicunt. Dexterae Dei resistunt qui
terrena amantes aeterna bona quaerere contemnunt. Ab his omnibus
custodiri justus desiderat, ne videlicet malo exemplo illorum provocatus
ad iniquitatem cadat. Sed quomodo se vult custodiri? Audite quomodo: ut
pupillam, inquit, oculi. Multum diligenter vult custodiri is qui vult
custodiri ut pupilla oculi. Pupilla quidem pars oculi modica est et
tenera, sed tamen pretiosa. Diligenter custoditur, quia multum
custoditur. Mystice oculus Dei est Ecclesia sanctorum; pupilla oculi est
humanitas Christi. Per pupillam animal aciem dirigit, ut ea quae foris
sunt discernat; et Deus Pater omne judicium Filio dedit; et neminem nisi
per Filium judicat, quasi lumen a tenebris, sic justos discernens ab
injustis. Quid est ergo quod justus se custodiri vult ut pupillam oculi?
Christus multa adversa in hoc mundo passus est; sed per pressuram
tribulationis ad gloriam resurrectionis pervenit. Hoc igitur nos debemus
orare ut custodiamur sicut pupilla oculi, videlicet non ut nihil mali
patiamur in hoc mundo, sed ut per mala praesentia transeamus ad gaudia
aeterna.
|
|