CAP. XXII. Quae sint alae Dei, sub quibus protegamur.

Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI).

Duas alas habet Deus, misericordiam et charitatem. Per misericordiam peccatores protegit; per charitatem justos. Ille ergo non sub umbra alae, sed umbra alarum protegi se postulat qui et in quibusdam misericordia se indigere agnoscit, et in quibusdam dignum amore sperat.