|
Exsurge, Domine, praeveni eum, et supplanta eum (Psal. XVI). Praevenire
currentis est, supplantare luctantis. Nam qui ad finem propositi operis
tendit, quamvis non passibus pedum, promotione tamen actionum currit.
Diabolus ergo in passione Christi cucurrit, quia eum quem purum hominem
existimabat, per traditionem ad passionem, per passionem ad mortem, per
mortem ad damnationem ducere voluit. Similiter cucurrit Deus, quia eum
per traditionem ad passionem, per passionem ad mortem, per mortem ad
resurrectionem promovere disposuit. Utrique ergo cucurrerunt, et Deus,
et diabolus; sed diabolus praeventus est, quia, ne ad finem propositi
sui pervenire posset, divina virtute est impeditus. Et supplanta,
inquit, eum. In passione Christi diabolus cum Deo luctabatur; diabolus
foris luctabatur ut dejiceret; Deus intus luctabatur ut sustineret. Sed
diabolus supplantatus est, quia occulta quadam virtute et sapientia Dei
subito et ex improviso est dejectus.
|
|