CAP. XXV. Quod framea sit Christi anima; quae partem ab inferno abscidit.

Eripe animam meam ab impio, frameam tuam ab inimicis manus tuae (Psal. XVI). Anima Christi framea est, id est gladius Dei, quia per Christum dum Deus electos suos redemit, quasi quaedam membra praecidit a corpore diaboli. Unde alibi dicitur: Ero mors tua, mors; morsus tuus, inferne (Ose. XIII). Deus enim quasi infernum momordit, quando descendens ad inferos, quosdam inde abstulit, quosdam ibi reliquit. Dicit ergo, eripe animam meam ab impio per frameam tuam. Ac si diceret. Si prius gladium, quo pugnaturus es non custodis, quomodo eos, qui per gladium salvandi sunt, liberare poteris?