|
Et disciplina tua correxit me in finem (Psal. XVII). Est quidam finis
bonus; et est quidam finis malus. Finis malus est profundum peccatorum;
finis bonus consummatio virtutum. Disciplina autem Dei in finem
corrigit, quia eos etiam, qui in profundum peccatorum lapsi sunt ad
consummationem virtutum perducit. O bona, o dulcis disciplina Dei!
utinam cognoscamus eam! utinam suscipiamus eam! utinam sustineamus eam!
Quae tamen est ut videamus, ut concupiscamus, ut apprehendamus, ut
teneamus eam. In tribus consistit: in praeceptis, in tentamentis, in
flagellis. In praeceptis experitur Deus obedientiam tuam, in tentamentis
constantiam, in flagellis patientiam. Praecepta obedienter suscipe,
tentamentis constanter resiste, flagella patienter sustine. Haec tamen
tria, id est obedientia, constantia, patientia, sibi invicem deesse non
possunt, quia in singulis omnia necessaria sunt. In praeceptis quidem,
ut ea primum obedienter suscipias, deinde constanter perficias, postremo
tempus retributionis patienter sustineas. In tentamentis autem obediens
esse debes, ut si forte Deus vitiorum incursu te sollicitari et ad
tempus voluerit fatigari, per elationem non contradicas; constans, ne
per delectationem ad consensum defluas; patiens, ne importunitate, vel
instantia tentationis tandem aliquando emollescas. Hoc autem praecipue
dicimus propter quosdam minus discretos qui, spiritualis studii mondum
ignorantes, post prima initia bonae conversationis, ita a tentatione
vitiorum liberi esse volunt, ut si se vel te tenuiter delectatione
illicita pulsari persenserint, statim tumido corde infirmitatis suae
obliti contra Deum murmurent; et si vel modicum fatigentur, per
inconstantiae et impatientiae vitium enervati, ad consensum iniquitatis
declinent. Sed nesciunt isti quam pia sit dispensatio Dei. Ut mala quae
jam voluntate dimisimus quamvis inviti adhuc in tentatione sentiamus,
quatenus in eis nunc expietur, cum cruciant, quod prius in eis commissum
est, cum delectabant; et nostrae infirmitatis memores dum semper cogimur
reminisci quod fuimus, non nos extollat quod sumus. Praeterea etiam cum
mala nostra cum tanta difficultate vincimus, amplius peccare timeamus.
Cum itaque tot utilitates ex tentatione proveniant, oportet, quoties
tentamur, dispensationem Dei inobedienter excipere, et constanter pravae
delectationi contraire, et patienter violentiam tentationis sustinere,
quatenus, et fatigatio nostra nobis placeat, et tamen delectatio prava
ad consensum non accedat. In flagello autem obedientiam servat qui, et
si causam percussionis sui ignoret, tamen contra Deum non murmurat.
Constans autem, et patiens est quem nec pondus tribulationis opprimit,
nec diuturnitas frangit. Primus ergo gradus disciplinae Dei est custodia
mandatorum. Secundus gradus est pugna tentationum. Unde manifestum est
quod ii qui mandata Dei non custodiunt, adhuc in disciplina Dei esse non
coeperunt. Qui autem sub disciplina Dei non est, ad haereditatem
filiorum Dei pertingere non potest. Nemo ergo contemnat disciplinam Dei,
quia, si peccator est, necessaria est illi, ut corrigatur; si justus
est, necessaria est illi ut erudiatur. Propterea iste qui eam ad
correctionem acceperat, adhuc eam ad eruditionem necessariam sibi esse
confirmat: ut sicut correctus expiavit culpas praeteritas: ita eruditus
cautelam habeat contra culpas futuras. Dicat ergo: Disciplina tua
correxit me in finem; disciplina tua ipsa me docebit (ibid.).
|
|