CAP. XXXI. Quid subtus, et quid supra nos; et cujus vestigia non infirmentur.

Dilatasti gressus meos subtus me; et non sunt infirmata vestigia mea (Psal. XVII). Subtus nos est quidquid transitorium est, et caducum; quod autem aeternum est, supra nos est. Mens ergo justi supra se dilatatos gressus habet, quia quanto altius per contemplationem in amorem aeternorum dirigitur, tanto amplius desiderio gustatae dulcedinis dilatatur. Cum autem in rebus transitoriis subtus se per cogitationem ambulat; ipsa eam quodammodo suae occupationis molestia coangustat; et toties intra semetipsam stringitur, quoties foris adversis occurrentibus praepeditur. Sed fit nonnunquam ut etiam subtus se mens divino amore succensa, dilatatos gressus habeat, quia dum totam se intus per desiderium retinet, et si foris per operationem occupata sit, nullius tamen molestiae adversitas libertatem ejus coangustat. Unde recte cum dixisset: Dilatasti gressus meos subtus me, statim subjunxit dicens: Et non sunt infirmata vestigia mea. Quando enim gressus in lubrico figitur, et si pes fortis permaneat, vestigia tamen ejus infirmantur. Ita quoque necesse est ut qui vel modicam in rebus perituris fiduciam posuerit, etsi per turpia desideria non langueat, tamen, quia transitorium est quod amat, stabilis non fit; et cum labi coeperit cui innititur, mox innitentis vestigia ab ipsa sua stabilitate infirmentur. Cum autem totum animi desiderium in aeternis figitur: quasi pede in soliditate constituto, vestigia non infirmantur.