|
Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar donec
deficiant (Psal. XVII). Quosdam spirituales inimicos habemus, qui nobis
insidiantur, qui quanto magis occulti sunt, tanto amplius nocere
possunt. Hi sunt motus carnales, qui in corde nostro oriuntur, et quia
de latentibus desideriis prodeunt, incautos saepe sub specie virtututum
fallunt. Quos tunc nimirum persequimur, quando ipsam originis eorum
radicem subtiliter investigamus, quatenus, dum illos illicito motu
oriente pulsare senserimus: statim de qua affectione ille natus sit, et
ad quem finem ejus appetitus tendat, perspicere studeamus. Hoc fortassis
qualiter fieri possit citius agnoscetur, si ejus aliquod exemplum in
medium proponatur. Verbi gratia: Est aliquis, qui, de seipso plusquam
oportet sentiens, occulta superbia laborat. Hic ergo si forte inter
caeteros, vel ad colloquendum, sive ad consulendum consederit, quia se
singulariter sapientem existimat, singulariter se audiri debere putat.
Si vero alios ad verbum suum minus attentos fortassis viderit, suumque
consilium repudiari aliquando perspexerit, statim per impatientiae
vitium tumeus, totum, quod contra voluntatem suam agitur, ad injuriam
suam fieri arbitratur. Et quia eos non ratione, sed odio potius aut
invidia ad contemptum sui excitatos credit, jam omnino utpote a
malevolis suum colloquium subtrahere disponit. Cumque se immoderate
lingua a locutione stringit, a charitate animus refrigescit. Oportet
ergo ut, dum nos vel loquentes, vel consulentes minus audiri, et exinde
cor nostrum aliquo fortassis subito dolore tangi senserimus, impetum
animi nostri refrenemus, et hunc dolorem quasi inimicum a latere de
insidiis prosilientem instanter persequamur, et latebram ejus occultam,
de qua prodiit, id est superbiam, et occursum ejus ad quem tendit, id
est odium fraternum, perscrutantes, dum laqueos conspicimus, periculum
caveamus. Comprehensus est inimicus, quia cum finem pravi desiderii
providemus, animum a consensu retrahimus. Sicut enim vitia investigando
persequimur, sic comprehendimus inveniendo; et donec deficiant, non
revertimur, si ab instantia boni operis ante subjugationem vitiorum non
relaxamur.
|
|