CAP. XXXIII. De timore servili et custodia legis divinae et delectatione vana. De terra, firmamento, oculo, et necessitate variis, deque humilitate.

Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via (Psal. XXIV). Non est servilis timor, ubi constitutio legis fit in electione voluntatis. Primum timemus, deinde viam eligimus, deinde lex nobis proponitur qua in via ambulemus. Legem custodientes, praemium accipimus, in praesenti animae jucunditatem, in futuro animae pariter et corporis beatitudinem: hoc est quod sequitur: Anima ejus in bonis demorabitur, hoc est de praesenti, et semen ejus haereditabit terram (ibid.), hoc est de futuro. Et satis eleganter spirituales delectationes exprimit, cum dicit: Anima ejus in bonis demorabitur. Quidquid tenim carnaliter dulce est suae quidem delectationis experientiam fruentibus praestat, sed diu cum eis morari non potest, quia dum gustu appetitum provocat, transitu desiderium fraudat. Spirituales autem deliciae quae nec gustatae transeunt, nec reficientes decrescunt, nec satiantes taedium gignunt, diu cum fruentibus permanere possunt. Sequitur:

Semen ejus haereditabit terram. Terram, viventium in futuro in haereditatem accipiet pro bonis operibus suis, quae per semen significantur. Vel per terram caro accipi potest, quam in futuro immortalem et impassibilem accipiet, quisquis eam in praesenti in opere virtutum exercet. Sed quomodo illuc perveniet? Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius ut manifestetur illis (ibid.). Qui vincentibus promittit praemium, pugnantibus praestat adjutorium. Praemium tale est, quia scilicet Dei testamentum, id est contestata promissio est ut ipse manifestetur illi videlicet videnti se. Adjutorium tale est, quia firmamentum est Dominus, id est protectio timentibus se. Ideo securus de promisso fiducialiter curro. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (ibid.). Oculus actionum intentio est. Oculos ad Dominum semper habet qui per intentionem ad amorem Dei dirigit omne quod agit. Cujus nimirum pedes a laqueo evelluntur, quia actio mala esse non potest, cujus amor Dei origo est. Sine periculo namque via actionum curritur, cum intentio animi charitate duce gubernatur. Sed quis potest semper respicere Deum, nisi quem semper Deus respicit? Quia nimirum dilectionem hominis semper dilectio Dei sicut praeveniendo excitat, sic subsequendo conservat. Hoc est enim quod sequitur:

Respice in me (ibid.); ac si diceret: Ut te diligere possim, tu dilige me, et ut amore tuo dignus sim, miserere mei (ibid.) relaxando peccata mea. Quia unicus et pauper sum ego (ibid.). Ideo respice, quia sum unicus: ideo miserere, quia pauper. Unicus enim plus diligitur, pauper plus doletur. Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt; de necessitatibus meis erue me (ibid.). Quae est paupertas tua. Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt. Non est periculosa afflictio carnis; quae non frangitur constantia mentis. Cum autem dolor intima tangit; majus periculum est etiam si foris tribulatio desit. De necessitatibus meis erue me (ibid.). Multae sunt necessitates bonorum in quibus periclitantur; quas fortassis melius cognoscemus, si eas distinguendo proponamus. Gemina siquidem est necessitas sanctorum; altera quam intus, altera quam foris sustinent. Altera a proximis; altera a semetipsis. Quandiu enim in hac corruptibili carne vivunt, molestias et tentationes, quae ex carne corruptibili oriuntur, omnino declinare non possunt. In quibus tantum cum labore periculum est, ut eas quotidie sentire necesse sit; et tamen consentire eis nemo unquam sine gravi detrimento possit. Altera necessitas est bonorum, quia cum inter malos quos declinare non possunt, conversantur, ex illorum prava conversatione quotidiana quadam persecutione vita eorum affligitur. Quos ita tolerare necesse est, ut nec propter iniquitatem eorum odio habeamus homines, nec propter amorem hominum, iniquitatis efficiamur consortes. Sed hoc sine humilitate et labore nemo facere potest. Humilitate videlicet, ne se per superbiam a consortio vanitatis dividat; et dum malorum societatem habere contemnit, quasi de singulari justitia perniciosius intumescat. Labore autem opus est, ut quorum societatem non deserit, semper fugere, quantum potest, studeat conversationem. Hoc est quod sequitur: Vide humilitatem meam et laborem meum (ibid.).