CAP. XXXIV. Misericordiam et veritatem Dei poenitentibus esse necessariam.

Quoniam misericordia tua ante oculos meos est; et complacui in veritate tua (Psal. XXV). Misericordia Dei est qua parcit, veritas qua corrigit. Per misericordiam poenitentes ab indulgentia non repellit; per veritatem peccata puniens, causam, non personam respicit. Quisquis ergo ad salutem pervenire desiderat, haec duo necesse est medicinae Dei remedia non contemnat. Sine misericordia enim veniam non consequitur; sine veritate non emendatur. Sunt vero nonnulli, qui, dum culpas suas per misericordiam temeraria quadam praesumptione a Deo relaxari expetunt, divinae correctionis flagella patienter sustinere nolunt. Et si fortassis aliqua se pro peccatis suis adversa pertulisse cognoverunt, statim typo superbiae eriguntur, eoque minus misericordiam Dei necessariam existimant, quo sua se factione apud divinum examen plenius purgatos putant. Contra quos quod iste dicat, audiamus. Misericordia, inquit, tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua (ibid.). Ac si diceret: Misericordiam tuam ubique mihi necessariam esse video; et tamen correctionis tuae verbera, quibus peccata mea districte punis, non solum non repello, sed et gaudens suscipio, imo etiam in ipsis misericordiam tuam non deesse cognosco. Complacui, inquit, in veritate tua (ibid.). Eleganter dictum, laudabiliter dictum, dictum imitatione dignissimum, complacui in veritate tua. Quasi dicat: Non mihi nisi in tua veritate mihi complaceo, quia quod tibi in me displicet, hoc etiam ipse reprehendo. In tua veritate mihi complaceo, quia dum mea peccata persequeris flagellando, laetificas me amore correctionis. Cur enim mihi in tua veritate non placeam, qui in mea prius falsitate male mihi complacebam? Quoniam misericordia tua ante oculos meos est; et complacui in veritate tua.