CAP. XXXVI. De tabernaculo Dei. |
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo (Psal. XXVI). Tabernaculum Dei est Ecclesia catholica, in qua fideles laborant; et in procinctu cujusdam spiritalis militiae contra aeras potestates pugnaturi excubant. In hoc autem tabernaculo illos Deus abscondit, quibus amorem quietis inspirando, eos a strepitu hujus mundi secretum expetere facit. Sed in abscondito tabernaculi protecti non sunt qui, in loco quietis, quiete vivere nolunt. |