CAP. XXXVII. Deum fortitudinem, et refugium esse pugnantium.

Quoniam fortitudo mea, et refugium meum es tu (Psal. XXX). Contraria loqui videtur. Si enim timet, quomodo fortitudinem se habere dicit? Et si non timet, quare refugium quaerit? Sed mens humana, inter spem et timorem constituta, dum fortitudinem adjutoris sui considerat, de victoria praesumens sponte provocat inimicum. Cum vero proptiam infirmitatem ad memoriam revocat, superari metuens, quaerit refugium.