CAP. XXXIX. Reprobatio luxuriae, avaritiae, et superbiae. |
Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum (Psal. XXXII). Gentes intelliguntur peccatores, populi stulti, principes superbi. Consilium gentium est concupiscentia carnis, cogitatio populorum est concupiscentia oculorum. Consilium principum est superbia vitae. Quae omnia ideo Deus reprobat, quia mundus transit, et concupiscentia ejus. Bene tamen populi cogitationes habent, non consilium, quia stulti in populis significantur. |