CAP. XL. Occultos justorum inimicos in judicium re servari, manifestos in hac vita etiam aliquando puniri.

Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me (Psal. XXXIV). Nocentes sunt qui voto malignitatis insidiantur. Impugnantes sunt qui aperte persequuntur. Justus ergo occultos inimicos suos judicari tantum, id est ad futurum judicium servari, manifestos expugnari, id est in hac vita etiam puniri postulat ut eorum poena manifesta alios ab iniquitate retrahat; quos prius eorum malitia per exemplum ad iniquitatem animabat. Ideo Deus omnipotens manifestas injurias servorum suorum saepius etiam in hac vita ulciscitur, ut quanti meriti sit apud eum justitia, aperte demonstretur, quatenus hoc alios ad amorem justitiae accendat: quod ipse auctor justitiae se eam tantum diligere manifestat.