|
Apprehende arma, et scutum; et exsurge in adjutorium mihi (Psal. XXXIV).
Armis pugnamus; scuto tegimur. Mundus enim contra electos duobus modis
pugnat, verbo et gladio. Verbum falsitatis expugnamus per sapientiam;
gladio adversitatis resistimus per patientiam. In sapientia igitur
accipimus arma, et scutum in patientia. Sed cur Deo dicitur: Apprehende
arma, et scutum, nisi quia ille in nobis dimicans, adversarios armat?
Quia sicut ab ipso dona ejus accepimus, ita sine ipso donis ejus uti ad
salutem non valeamus.
|
|