|
Eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a
diripientibus eum (Psal. XXXIV). Quosdam diabolus aperta tentatione
opprimit; quosdam occultis insidiis seducit. Unde in Scriptura sacra
diabolus aliquando per leonem, aliquando per draconem exprimitur. Per
leonem aperta ejus fiducia, per draconem vero occulta ejus versutia
significatur. Unde Psalmista haec duo tentationum genera exprimens,
dicit: Eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum, et pauperem a
diripientibus eum. Quis est enim inops, nisi qui virtutum divitias non
habet? Et quis est pauper, nisi qui jam aliqua virtutum dona accipere
meruit, sed tamen adhuc ad perfectionem virtutis non pervenit? Inopem
ergo manus fortiorum opprimit; pauperem vero manus diripientium
affligit, quia nimirum antiquus hostis eos qui nulla virtute roborati
sunt violenter sibi per consensum iniquitatis subjicit. Ab his vero, qui
jam aliqua spiritualis lucri bona colligere incipiunt, occulta
direptione dona virtutum tollit. His ergo quos aperta saevitia perimit,
latro est; fur vero illis quos occulta fraude seducit. Unde, et his
fortitudo necessaria est, ut possint aperte impugnantem vincere; illis
vero circumspectio, ut possint occulte insidiantem cavere. Cum igitur
divina pietas quosdam contra apertam saevitiam inimici corroborando,
quosdam autem contra occultas ejus insidias per circumspectionem
illuminando custodit, quid aliud facit quam inopem de manu fortiorum et
a diripientibus pauperem eripit, ut et illi evadant dominium, et isti
caveant damnum?
|
|