|
Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me (Psal. XXXIV).
Omnes iniqui qui temporalia bona aeternis praeferunt, cum in hac vita
prosperantur, quasi in testimonium contra electos surgunt, quia dum ipsa
sua felicitate de visibilibus non loquendo, sed prosperando, testimonium
perhibent, judicium bonorum, quod de aeternis, et invisibilibus bonis
dant, convincere student. Unde recte, quae ignorabam, inquit,
interrogabant me. Mali enim bonos de praesenti felicitate interrogant,
quia, cum eis dulcis sit, mirantur, quod illi se ad appetitum ejus non
inclinant. Sed qui haec non dulcis, sed amara bonis est, quidquid de
ejus laude in medium proferunt, hoc boni per experientiam non
cognoscunt.
|
|