|
Et educet quasi lumen justitiam tuam; et judicium tuum tanquam meridiem
(Psal. XXXIV). Justitia bonorum nunc occulta est quia ibi se justificari
satagunt, ubi ab hominibus videri non possunt. Et quamvis in eis jam
luceat exemplum boni operis, tamen in abscondito est virtus intentionis.
In futuro autem quasi lumen justitia eorum educitur, quia qui modo bona
opera sua ab humana laude abscondunt, veniente judice jam secure pro eis
in aeterna claritate gloriabuntur. Unde et in alio psalmo dicitur: Vanum
est vobis ante lucem surgere (Psal. CXXVI), id est ante futuri judicii
claritatem exaltari; sed surgite postquam sederitis (ibid.), quia tunc
fructuosa ibi erit vestra exaltatio, si prius in hujus vitae exsilio
sponte propter Deum vos humiliaveritis. Sequitur: Et judicium tuum
tanquam meridiem (Psal. XXXIV). Justitia bonorum est opus virtutis, quod
faciunt; judicium eorum est praemium virtutis, quod eligunt. Deus ergo
educet justitiam sanctorum quando manifestabit opera virtutum, quae
fecerunt; educet judicium, quando manifestabit quale boni operis
praemium elegerunt. Et ideo justitia tanquam lumen; judicium vero
tanquam meridies, id est clarum lumen educitur, quia minor est omnis
claritas boni operis claritate aeternae retributionis.
|
|