|
Subditus esto Domino, et ora eum (Psal. XXXVI). Perfecta hic nobis forma
vivendi praescribitur. Audi ergo, homo, quid dicitur tibi. Subditus esto
Domino, et ora eum. Primum subditus esto, ne male agendo praecepta ejus
despicias. Deinde subditus esto, ut ad bona agenda de viribus tuis non
praesumas. Nam, et ille quoque Deo subjectus esse renuit qui aliquid de
sua virtute posse praesumit. Sed, inquis mihi, si hoc ad obedientiam
pertinet, ut nihil ex me esse intelligam, quid ergo frustra conor?
Quiescam potius, et exspectabo Dominum ut faciat quod suum est. Optime
dixisti. Exspecta Dominum Sed vide quomodo exspectes. Nam, et montes
exspectant, et homines exspectant; sed montes aliter, et aliter homines.
Montes exspectant durando; homines exspectare debent desiderando. Montes
pluviam, homines gratiam. Montes ne arescant, homines ne pereant, sicut
in psalmo legitur: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi
(Psal. XXXIX). Qui enim durando exspectat, sed desiderando non
exspectat, non exspectans exspectat. Qui vero perseverat, et desiderat,
hic exspectans exspectat. Exspecta ergo, et non solum exspecta, sed
exspectans exspecta, id est perseverans desidera, et desiderans
persevera, et non fraudaberis a desiderio tuo, sicut et ille fraudatus
non fuit, qui Dominum exspectans exspectavit. Ait enim: Exspectans
exspectavi Dominum, et intendit mihi. Et exaudivit preces meas, eduxit
me de lacu miseriae et de luto faecis (ibid.). Vide ergo quomodo ille
exspectavit. Cum precibus exspectavit, cum desiderio exspectavit. Et
quod ipse tunc fecerit, hoc tibi nunc praecipit. Nam cum dixisset,
subditus esto Domino, statim adjunxit, et ora eum, ut et subditus Deo
sis, de te non praesumendo; et ores, ejus auxilium expetendo. Nam quid
est aliud Deum orare, nisi mente humili atque devota ad ejus
misericordiam semper respicere? Propterea enim non dixit tibi, ora eum
hoc, sive illud, sed tantum, ora eum, quia nil aliud a te quam affectum
bonum exigit qui tuam necessitatem, etiam te non loquente, cognoscit.
Cum ergo oras, quem petas potius quam quid petas cogitare tibi dulce
sit; et ipse quem petis, quidquid tibi petendum fuerat providebit. Sicut
in alio psalmo Psalmista idem testatur, dicens: Oculi mei semper ad
Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV).
|
|