|
Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae
(Psal. XXXVII). Consideranti mihi hujus versiculi virtutem, non potest
jam legenti esse incognitum quod toties est patienti expertum. Sed
utinam mihi, vel experientia cognitionem non dederit, vel si aliter
cognoscere non debueram, ipsa potius cognitio data non sit. Quod si sic
necesse fuit, et sine manu valida erudiri non poteram, utinam jam nunc
vel ipsa mea cognitio mihi sic saperet, quatenus praeteritorum dolorum
experientia a futura me iniquitate coerceret. Sed quia toties post
experientiam malorum desipuisse me video, ipsos adhuc amaritudinis
gustus pertimesco. Dicam tamen, et non sine dolore dicam: Putruerunt et
corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. Et licet horum
verborum expositio non sit mihi necessaria, quia tamen multi felicius
eam non noverunt, propter eorum instructionem, non est omnino tacenda.
Putruerunt, inquit, et corruptae sunt cicatrices meae. Diligentius
consideranti quatuor hic genera hominum occurrunt. Primum est eorum qui
nunquam vulnerati sunt. Secundum est eorum qui post vulnera perfecte
sunt sanati. Tertium est eorum quibus obducta quidem sunt vulnera, et
tamen adhuc permanserunt cicatrices, id est vulnerum signa. Quartum est
eorum in quibus ipsa adhuc vulnera hiantia sunt, et necdum obduci
coeperunt. Si igitur per vulnera peccata intelligimus, ii qui in peccati
desiderio permanent, quasi vulnera aperta habent. Qui vero peccatum
deserunt, et tamen adhuc reatu peccati per satisfactionem plene purgati
non sunt; in his quasi quaedam signa vulnerum permanserunt, Qui autem
post perpetrata scelera, et peccandi affectum deserunt, et reatum
peccati plena satisfactione obducunt, ab iis etiam ipsa vulnerum
vestigia discesserunt. Sic sanctus erat Paulus, qui post tanta mala
dicebat: Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV). Quia nimirum praeteritorum
vulnerum in se ne signa quidem invenire poterat, quem de anteacta
pravitate conscientia non accusabat.
Hos sequuntur ii qui, etsi vitam sine peccato ducere nequeunt, nunquam
tamen culpae criminalis vulnus perceperunt. Primum genus est peccantium,
secundum poenitentium, tertium eorum qui per poenitentiam sunt correcti,
quartum eorum qui per iniquitatem non sunt corrupti. Primi sunt aegri,
secundi sunt ad sanitatem conversi, tertii sunt sanati, quarti sunt
sani. Ex his satis colligi potest de quo genere hominum iste sit qui
cicatrices suas ad corruptionem reversas plangit. Poenitere enim jam
coeperat, et peccatum jam voluntate deseruerat, sed reatus peccati
nondum adhuc in eo plene sanatus erat, et priusquam pervenisset ad
integram sanitatem vulneris, corruptus est per iterationem iniquitatis.
Unde recte prius dicitur, putruerunt, ac deinde adjungitur, corruptae
sunt cicatrices meae. Prius enim prava desideria ad mentem redeunt, et
sic quodammodo cicatrices obductae interius computrescunt. Deinde vero
cum voluntas mala usque ad operationem ire permittitur, jam ipsae
cicatrices quasi ex superabundanti sanie corrumpuntur. Causa quoque
corruptionis explanatur cum dicitur: A facie insipientiae meae. Sapiens
a sapiendo dicitur, non ille qui sapores palato oris percipit, sed ille,
qui veritatem judicio mentis comprehendit; unde etiam cor, quod
veritatis expers est, non absurde insipiens dici potest. Notandum vero
est quod non quaelibet veritatis cognitio proprie sapientia dicitur,
nisi illa quae non solo auditu, sed per ipsam experientiam rerum
comparatur. Familiarius enim quodammodo atque perfectius experta, quam
audita cognoscimus, et cognitionem veritatis quam in nobis doctrina
inchoat experientia consummat. Ipsa etiam rerum docente natura
didicimus, quod cujuslibet rei qualitatem perfectius per sui contrarii
experientiam judicamus, quia et bona quaelibet tunc jucundius, et
delectabilius amplectimur, cum post longam miseriam fatigati respiramus.
Hinc quoque est quod Dei misericordiam tanto amplius in nostra
liberatione diligimus: quanto magis nobis e vicino sapit ipsa miseria de
qua erepti sumus. Et derelicti aliquando melius per tribulationem
cognoscimus, quam stricte tenenda fuerat gratia, quam tempore quietis
minus fortassis amabamus. Propterea in quodam loco Scriptura admonens
nos dicit: Fili, in tempore malorum ne immemor sis bonorum; et in
tempore bonorum ne immemor sis malorum (Eccli. XI.). Memoria namque
bonorum in tempore tribulationis animum per spem erigit; et memoria
malorum in tempore prosperitatis ad custodiam sui cautionem facit.
Cumque alterno sapore se utrumque contempserat, nec adversitas per
desperationem dejicit, nec prosperitas per inanem laetitiam mentem
dissolvit. Hinc populo Israel a Moyse per increpationem dicitur: Gens
absque consilio, et sine prudentia. Utinam saperent, et intelligerent ac
novissima providerent! (Deut. XXXII.) Quia enim nec praesentia Dei
beneficia cognoscere, nec sua pericula futura praevidere poterant, quasi
prudentiae saporem in mentis palato non habebant.
Duo igitur sunt, quae nobis semper sapere debent, et mala videlicet
nostra quae evasimus, et gratia Dei quam consecuti sumus. Mens etenim
stulta cum malarum delectationum laborem non meminit, easdem
delectationes, si quando pulsata fuerit tentatione, iterare non
pertimescit; et quemadmodum mulier cum angustia pariendi premitur,
concupiscentiae carnalis delectationem abominatur, sed cum memoria
doloris a mente recesserit, iterum carnis illecebras concupiscit,
totaque aviditate ad earum experientiam rapitur, quia eis quantus
admistus sit dolor, non recordatur. Nam si bene memoriae saperet dolor
ipse, qui malam delectationem sequitur, nequaquam ita infrenis mens ad
ejus appetitum traheretur. Ipsa quoque gratia accepta, si animus ab ejus
recordatione non desiperet, ab injuria conditoris vel solo pudore nos
coercere potuisset. Quia igitur cicatrices peccatorum nostrorum
nequaquam aperirentur ad actum, nisi prius putrefactae essent per
desiderium, neque ullo modo per prava desideria mens intus putresceret,
si non prius a memoria praeteritarum miseriarum suarum, et praesentis
beneficii Dei consideratione desipuisset; plangat iste insipientiam suam
et dicat: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie
insipientiae meae. Sed libet adhuc considerare quare non simpliciter
dixit ab insipientia mea, vel propter insipientiam meam, sed a facie
insipientiae meae, utrumne aliquid nobis ista adjectione signare
voluerit. Primum ipse modus loquendi considerandus est; quia saepe in
divino eloquio similis positio invenitur, cum dicitur, a facie Domini,
vel a facie inimici (Psal. XLIII): sive etiam, quod magis obscurum est,
cum de rebus humana figuratione carentibus, corporeis nonnunquam etiam
incorporeis agitur, facies memoratur quae in usu loquendi nunc minime
esse cognoscitur; tunc tamen fuisse dubium non est, quod satis ex tam
frequenti Scripturarum positione colligi potest. Quia enim ubique
occurrentis faciem declinare non possumus, congrue in Scriptura per
faciem, praesentiam sive instantiam atque importunitatem significamus.
Quid est ergo quod cicatrices non solum ab insipientia, sed a facie
insipientiae putruisse et corruptae esse dicuntur, nisi quod Dei gratia
nequaquam nos usque ad lapsum peccati desereret, si non prius nostra
insipientia Deo in nobis habitanti diu importuna fuisset? Qui cum per
longam negligentiam nostram a nobis recedere invitus cogitur, statim
cicatrices vulnerum nostrorum non solum per prava desideria putrefiunt,
sed usque ad operationem pravam corrumpuntur.
|
|