CAP. XVII. De duplici hominum vanitate.

Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII), alia est vanitas quam in rebus istis visibilibus cernimus; alia est vanitas quam in nobis invisibiliter sentimus. Ista exteriora vana sunt, quia cum in corruptionem labuntur, speciem suam perdunt. Anima autem quae per iniquitatem defluit, magis miserabili vanitate justitiae decorem amittit. Universa ergo vanitas omnis homo vivens, quia et foris per mortalitatem praeterit, et intus per iniquitatem; qui si saltem in altero persisteret, universa vanitas non fuisset.