CAP. XLIX. De mirabilium Dei multitudine et profunditate.

Multa fecisti, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi (Psal. XXXIX). Omnia quae sunt, fecit Deus; et tamen illa specialiter Deus fecisse dicitur per quae homo ad Deum revocatur. Illa ergo mirabilia Deus quasi non sua fecit, quorum admiratio humanam mentem ab amore ipsius avertit. Illa autem mirabilia quae hominem ad amorem Dei revocant, quia nos illius faciunt, quodam singulari privilegio ejus dici possunt. Quia igitur superius Psalmista beatum dixerat qui ad hujus mundi vanitatem non respicit, ubi fructuosa esse possit admiratio, consequenter adjungit: Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, scilicet opera restaurationis nostrae; quae ne in eis fastidium metuas, multa sunt numero; et ne facilitatem contemnas, profunda in sacramento. Hoc est enim quod cum dixisset: Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, statim ipsam eorum profunditatem demonstrare volens, adjunxit, et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi, ut et multitudo mirabilium varietate delectationem afferat, et profunditas exercitationem.