CAP. L. De curiosi et suspiciosi malo.

Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor ejus congregavit iniquitatem sibi (Psal. XL). Magnum malum est curiositas, seque a vitio alienum non esse indicat quisquis animum suum ad suspicionem facile inclinat. Neque enim alieni peccati suspectus cor ejus ureret, si non prius ejusdem peccati affectus in eo radicasset. Justo ergo judicio dum ex sui cordis pravitate falsam de alio existimationem colligit, per eamdem se existimationem in affectum pravitatis amplius accendit; et inde veraciter mens ejus corrumpitur, unde fallaciter aliena actio insimulatur. Propter quod Psalmista contra ejusmodi loquens dicit: Et si ingrediebatur ut videret vana loquebatur. Curiosus etenim quisque tunc quasi ad videndum ingreditur, quando alienum secretum sagaci studio perscrutatur. Vana loquitur, quia ut minus suspectus esse possit, eos a quibus caveri non vult, se diligere fingit. Deinde iniquitatem congregat, quia cum libere admissus fuerit, quidquid reprehensibile invenire potest, fraudulenter in corde suo coacervat. Congregat autem paulatim minima, ut post longum silentium cuncta simul objecta plus noceant, quae minus opinionem laederent, si per se singula prolata fuissent. Sed quia hoc non correctionis, sed laesionis affectu iniquus operatur, sibi potius nocitura colligit, quia sicut dictum est, unde aliena actio fallaciter per infamiam offuscatur, inde veraciter mens ejus per nequitiam contabescit.