CAP. LI. Quod fontium nomine summum bonum significetur; idque maxime sit desiderabile, et quae toto psalmo tractentur.

Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI). Aquae sunt dona Dei, fons aquarum auctor est donorum, fontem aquae desiderat, cujus desiderium non impletur, donec ad Deum perveniat. Qui dona Dei propter Deum non amant, ii quasi aquas, et non fontem desiderant. Summum autem bonum ideo plurali nomine fontium exprimitur, quia licet in se unum sit, omnium tamen origo bonorum in ipso continetur. Vivus fons, quia vivificat. Vivus fons, quia indeficiens perseverat. Ideo sicut cervus desiderat, quia vetustatis defectum reparare exoptat. Sed differtur desiderium, ut crescat. Sed quia omnis mora desideranti longa est, exclamat, quando veniam, quando perveniam, quando apparebo ante faciem Domini, non ut videri, sed ut videre incipiam, quem prius visus non videbam. Sed hoc nunc desiderari potest, haberi non potest. Quid ergo interim? Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Pascar doloribus, requiram fletibus, vocabo suspiriis, lacrymae nutrient desiderium, donec praesentia satiet affectum. Flebo, quia abest quod desidero; flebo, quia adest quod non amo. Non amo praesentem infelicitatem, desidero futuram beatitudinem. Irriguum superius, quia desiderat anima mea ad fontem vivum. Irriguum inferius, quia dicitur mihi, ubi est Deus tuus? hoc ad praesentem miseriam pertinet, quod opprobria malorum sustineo, quia terrenam felicitatem non amo. Et quia me in praesenti felicitate derelictum aspiciunt, me Deum non habere insultantes dicunt.

His igitur insultationibus fractus taedere coeperat, sed mox ad semetipsum reversus, et qualis sit praesentis vitae conditio considerans, a tali se moerore castigat, dicens: Haec recordatus sum, quoniam transibo per tabernaculum ad domum, id est per laborem ad requiem. Quasi dicat: Cum de praesentis vitae molestia contristatus sum, qualis sit praesentis vitae conditio recordatus non sum. Nunc autem recordatus sum, quia nemo potest pervenire ad requiem, qui prius noluerit aequanimiter sustinere laborem. Quia transibo per tabernaculum ad domum. Tabernaculum est praesens Ecclesia, domus est coelestis patria. In tabernaculo locus est, quia extra fidem tuta mansio esse non potest. Nec solum transibo per locum tabernaculi, sed in locum tabernaculi, id est de infidelitate ad fidem; de fide ad beatitudinem. Ideo in locum, ut fidem rectam non solum tenere incipiam, sed usque in finem in eo permaneam. Nec terrere debet labor certaminis, quia mirabile est tabernaculum, et multa jam in eo fulgent exempla virtutis. Et quia per tabernaculum ad domum, id est per laborem ad requiem transitum esse agnovi, ideo animam meam jam amplius extra me non effudi, sed in me effudi. Sicut angustia animum constringit, sic laetitia diffundit. Quisquis ergo in rebus transitoriis laetari appetit, extra se animam suam effundit. Qui vero terrena omnia vana esse considerans, securius in conscientia bona gaudium quaerit, hic intra se animam suam effundit. Supra se autem anima effunditur, quando per contemplationis gaudium in amore conditoris dilatatur. Sed cum anima intra se effunditur, statim animalitas, quae exteriorem delectationem amat, contristatur: quam unusquisque fidelis nutu rationis corrigere debet, dicens: Quare tristis es, anima mea? quare doles te perdere quod non potes retinere? Quare conturbas me? quia tibi per naturalem affectum conjunctus sum, in tui turbatione ego inturbatus esse non possum. Spera in Deo, quia si nunc propter eum transitorias delectationes sponte respuis, permansuras postmodum ipso tribuente consequeris: Quoniam adhuc confitebor illi. Cum adeptus fuero quod spero, tunc laudabo illum, et confitebor illi de quo dubitandum non est, quia ipse est salutare vultus mei, id est similitudinis meae, id est homo, et est Deus meus. Non est dubitandum quin mortalibus promissam aeternitatem tribuat, quem pro salute mortalium assumpsisse mortalia constat, et qui pro nobis nostram mortem pati voluit, multo magis nobis vitam suam donabit. Quod potest facere, quia Deus est, ut nec de voluntate ejus dubites, qui pro nobis homo factus est, nec de potestate, quia Deus est.

Ad meipsum anima mea conturbata est. Quod anima mea conturbata est, ad me solum referendum est, quia nisi prius meum peccatum praecessisset, caro foris corrupta non esset; et ideo ejus corruptio ad mei conturbationem juste reducitur, quia ex mea culpa primum ejus corruptio oriebatur. Vel ad meipsum, id est in meipso, quia et si foris conturbationem non inveniat ipsa, eam suae conditionis corruptio conturbat, id est licet exteriora incitamenta peccati desinant, ipsa tamen vitia ex naturali corruptione orta me conturbant. Quae ergo adhibenda sunt remedia contra recidivum peccati? Baptizari iterum non possumus, et tamen vice baptismatis contra quotidiana peccata quotidianum fontem lacrymarum habemus, et si saepius baptizari prohibemur per aquam, nunquam prohibemur per poenitentiam. Sequitur ergo nos gratia primi baptismatis in poenitentia, sicut populum Israel per desertum gradientem aqua de petra, ut quoties in hujus vitae deserto per peccatum arescimus, per poenitentiam reficiamur. Quia igitur quotidie anima nostra ad nosmetipsos conturbatur memores Dei simus de terra Jordanis, ut scilicet illam adhuc remissionem quaeramus in poenitentia, quam olim accepimus in aqua; et tanto fiducialius, quanto apertius nos ipsius sacramento signatos esse cognoscimus. Quid enim per Jordanem rectius accipitur quam baptisma? Et quid per terram Jordanis, nisi humana natura abluta fonte baptismatis? De terra ergo Jordanis memores Dei sumus, quando eamdem ablutionem quaerimus in poenitentia, quam jam olim meminimus nos ab eo accepisse in aqua.

Sequitur: Et Hermonii a monte modico. Subauditur memor ero tui. Hermonium interpretatur anathematizatio. In baptismo autem diabolum, cum omnibus operibus et pompis ejus anathematizavimus, et Christo conformes facti a membris diaboli separati sumus. Homo igitur per baptismum a diabolo separatus, fit Hermon mons per virtutem, modicus per humilitatem. Quando itaque per poenitentiam a Deo, virtutum dona per peccatum amissa requirimus, quasi de modico monte Hermonii, ejus memores sumus, quia sic olim nos a diabolo separatos et per virtutem exaltatos, et per virtutem conformitatis Christi temperatos, meminimus. De terra Jordanis ejus memores sumus, quando ei eamdem naturam, quam prius per aquam baptismi a peccato abluit, per poenitentiam nunc abluendam offerimus. De modico monte Hermonii ejus memores sumus, quando precamur dona virtutum cum humilitate nobis restitui; quae prius nos ab eo accepisse meminimus. Quod utrumque memoria dicitur, quia hoc iterato petimus quod prius accepisse nos recordamur. Et necesse est poenitere, quia abyssus abyssum invocat, id est judicium damnationis ad conformationem sui adducit judicium mortalitatis. Si videmus verum quod primo homini peccanti minatus es mortem, credamus etiam verum esse quod peccantibus nunc et in peccato perseverantibus minaris damnationem. Abyssus igitur, id est judicium damnationis; abyssum, id est judicium mortalitatis invocat, quia hoc illud confirmat. Vel judicium ignis futurum, judicium aquae praeteritum, vel Novum Testamentum, quod poenitentiam praecepit; ad hoc confirmandum Vetus Testamentum adducit. Vel abyssus divinae sapientiae invocat abyssum conscientiae humanae, quia Deus qui per sapientiam suam occulta nostra subtiliter penetrat, eamdem ipsa conscientia nostra accusante condemnat. Ac per hoc valde nobis necessarium est ejus nunc misericordiam poenitendo quaerere, in cujus judicio testis alienus non quaeritur, quia sua quisque conscientia accusante condemnatur. Hoc autem totum cognovimus. In voce cataractarum tuarum, id est in sermone praedicatorum tuorum. Qui praedicatores ideo cataractae dicuntur, quia eis pluviam doctrinae stillantibus, cordis humani terra infunditur. In voce ergo cataractarum audivimus quod sicut olim cassa non fuit in peccantibus comminatio mortis, ita nunc quoque cassa non erit in peccato perseverantibus comminatio damnationis. Quomodo autem scimus quod antiqua comminatio cassa non fuerit? Omnes jam experimento didicimus, quam nimis verum fuerit, quod peccanti homini olim comminatus est Deus. Quomodo didicimus? Omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt. Sicut volumina undarum super naufragium alia post alia pertranseunt et obruunt, donec conquassatum et confractum deorsum demergant, sic poenae et passiones vitae hujus semper hominem mortalem aliae atque aliae conquassantes et confringentes pertranseunt, et tandem deficientem in profundum mortis demergunt. Fluctus sunt communes et quotidianae poenalitates; excelsa, excrescentes et singulares adversitates; quae nec eaedem omnibus nec ejusdem semper eveniunt; omnes tamen aliquibus, et aliquae omnibus. Quia ergo praesens judicium tam grave sentio, merito futurum judicium pertimesco. Et ideo ut possim illud evadere, dum adhuc tempus superest, necesse est poenitere. Quomodo scis, an recipiatur poenitentia tua? Scio quia in die mandavit Dominus misericordiam suam. Misericordia Dei est, quod peccatum hominis in praesenti vita punit, ut aeternam damnationem homo evadere possit. Hanc ego misericordiam Deus per praedicatores homini mandat, ut praesentis mortalitatis utilitatem agnoscens, pro liberatione sui futura, libenter istas poenalitates suscipiat. Hanc autem misericordiam ideo in die, hoc est in prosperitate mandat, quia homo minus parato animo susciperet quidquid in tribulatione positus de utilitate tribulationis audiret.

Sequitur sicut alia Translatio habet: Et nocte declaravit, subauditur ipsam misericordiam. Quod enim in die, id est prosperitate de utilitate hujus communis miseriae verbo docuit hoc in nocte, id est in adversitate, per singulares quasdam tribulationes exemplo declaravit. Qualis enim in futuro patientiae fructus sit, satis innotuit, cum in praesenti etiam vita nonnunquam, quam necessariae sint tribulationes, ostendit. Quod ergo in die mandat, in nocte declarat, quia quod verbo dicitur, experimento comprobatur. Vel sicut alia Translatio habet: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Quod sic intelligi potest. Mandavit, hoc est per nuntios suos praecones, scilicet veritatis, promisit misericordiam suam, id est quod nos de miseria hujus vitae liberaret; in die, id est cum claritas vitae aeternae pulsis tenebris mortalitatis illucesceret. Et ideo interim in nocte vitae hujus, mandavit canticum ejus, id est laudem suam, ut si in futuro die ejus misericordiam percipere volumus, in praesenti adversitate ab ejus laude non recedamus. Dignum est enim ut, si in gloria sua propitium eum habere volumus, in nostra hunc miseria justum praedicemus. Quia igitur peccavimus, quia flagellum sustinemus, quia ereptionem exspectamus, in peccato confiteamur nostram culpam, in flagello laudemus ejus justitiam, in ereptione speremus ejus misericordiam. Apud me oratio, pro iniquitate, Deo vitae meae in corruptione, dicam Deo: Susceptor meus es in miseratione. Apud me oratio, in secreto in abscondito. Ideo in abscondito, quia per eam non hominibus, sed Deo soli placere concupisco; Deo vitae meae, quia dum me foris flagellando mortificat, intus vivificando aspirat. Dicam Deo, in futuro cum susceptus ad gloriam fuero securus, dicam: Susceptor meus es, quod in dubio constitutus adhuc dicere non praesumo, vel in praesenti dicam praesumens de promissione quam habeo jam in spe, quia jam quasi factum teneo quod faciendum sine dubitatione exspecto. Quare oblitus es mei? Animus amantis et paventis ad diversa rapitur, nunc de promissione gloriatur, nunc de dilatione conqueritur, nunc se derelictum propter pondus tribulationis, nunc se susceptum gratulatur propter fiduciam repromissionis. Quare oblitus es mei? Parvulus delicatus patri amanti irascitur, et quia non ad omnia vota respondet, de oblivione causatur. Enumerat etiam mala quae patitur. Quare tristis incedo? et ne videatur superflua tristitia, dum affligit me, inquit, inimicus. Et quia saepe plus gaudendum quam tristandum est, in afflictione corporis exaggerat causam, adjungens etiam detrimenta virtutis, dum confringuntur ossa mea, id est virtutes destruuntur. Postremo summam mali addens irrisionem inimicorum exprobraverunt, inquit, mihi qui tribulant me inimici mei. In quo non unus laeditur, sed tota societas per infamiam offuscatur. Haec omnia patior dum incedo, id est dum in via recta gradiendo proficio, ubi occulte meritum innuit, dum se et bona agentem, et mala patientem dicit.