|
Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal.
LXII). Aliud est judicium secundum causam, aliud secundum retributionem.
Boni ergo, qui in praesenti inter malos sunt, et tamen in causa eis
uniti non sunt, orant ut Deus primum eorum causam discernat; et sic
judicet, quia tunc nos salubriter in retributione judicat, sic prius
causam nostram hic a gente non sancta discernat. Quia tu es fortitudo
mea. Ideo per te ab eis separari peto, quia cum eorum malitiam graviter
portem, non tamen ab eorum societate me per superbiam et confidentiam
virium mearum disjungo. Sed differtur quod petitur, ideo clamat. Quare
me repulisti? Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Per fidem illumina,
per veritatem fidem remunera, illuminando misericors, remunerando verax.
Ipsa duo deduxerunt me a malis meis, et adduxerunt ad bona tua. Quae
bona? In montem, in tabernacula. In montem ductus sum per fidem, in
tabernacula ductus sum per operationem. Introibo ad altare per
dilectionem. In montem ut alta crederem; in tabernacula, ut fortia
facerem; ad altare, ut me immolem. Mons et tabernacula de praesenti,
altare de futuro, ubi plena charitas, et ideo ait introibo ut immoler,
et contempler ad altare, id est ad Deum, qui laetificat juventutem meam.
Et bene juventutem laetificat; vetustatem enim non laetificat, sed
contristat. Ad Deum, qui laetificat juventutem meam, Si exterior homo
noster vetus corrumpitur, sed interior ille homo noster de die in diem
renovatur. Caro enim nostra, quae per mortem dissolvitur, in praesenti
vita non renovatur. Spiritus autem juventutem suam in hac vita renovare
incipit, quando per gratiam Dei virtutibus renovatis desideria vetusta
deponit. Deus ergo non vetustatem nostram, sed juventutem laetificat,
quia quanto magis caro foris atteritur, tanto magis mens interius
spirituali gaudio consolatur. Ideo inquit, confitebor tibi in cithara.
Quia tu laetitiam non vetustatis, sed juventutis, id est non gaudium
carnis, sed spiritus diligis, ideo, et ego carnem affligam, et laudabo
te in maceratione carnis. Contra, quod quia animalitas murmurat, ipse
eam increpando castigat, dicens: Quare tristis es, anima mea?
|
|