CAP. LIV. De pulvere cogitationum, et terra desideriorum inutilium.

Humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster (Psal. LXIII). Pulvis sunt cogitationes vanae; terra autem prava desideria. Bene autem prius anima in pulvere humiliatur ac demum venter conglutinatur in terra, quia nisi prius anima vanis se cogitationibus subderet nequaquam carnis desideria immunda obligarent, sed quia prius anima a vanitate vincitur, postmodum caro ad immunditiam glutinatur.