|
Deus in medio ejus non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo
(Psal. XLV). Beata civitas, quae regem habet Deum, quia cum foris bella
patitur, pax ejus intus non conturbatur. Felix ille, qui talem habet
animam ita in amore Dei solidatam, ut quaecunque foris molestiae
perstrepant, tamen usque ad silentium internae quietis non irrumpant,
quia Deus, qui pacis amator est, cor turbatum inhabitare non potest: sed
quia tam pacificam habitationem Deus non inveniret, nisi ipse eam
faceret, adjuvabit eam Deus mane diluculo. Mane, tempestive, diluculo,
in luce. Mane, quia adjutor in opportunitatibus. Diluculo, quia in
tenebris operari nescit. Adjuvabit volentem, quia nemo invitus bonum
facit. Adjuvat civitatem, et aedificat civitatem, requiescit in
civitate, et protegit civitatem.
|
|