CAP. LVII. Quae sint opera Domini nobis videnda et prodigia quae posuit super terram.

Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram (Psal. XLV). Venite, inquit, et videte opera Domini. Primum venite, postea videte. Vos enim in tenebris estis, et ibi opera Domini videre non potestis. Venite igitur ad lucem, et videte per lucem; quae lux fecit in luce: videte opera Domini. Quae opera Domini? Nunquid coelum, et terram? Non, sed quae desuper coelum posita sunt super terram. Primum enim Deus coelum et terram fecit; deinde quaedam in coelo, et in terra de coelo, et terra produxit. Sed haec, quia terrena sunt ubique terrarum videri possunt, nec ut ista videantur alicunde alio homines invitantur. Sunt quaedam alia quae non de coelo, vel de terra produxit, sed de super coelum secum afferens super terram posuit, non dejiciens ea, sed inclinans; nec terram per ea premens, sed relevans. Quae sunt ista opera Domini? Domine, audivi auditum tuum, et timui. Domine, opus tuum in medio annorum notum facies (Habac. I), quando videlicet in medio duorum animalium cognosceris. Quomodo posita super terram? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Quomodo prodigia? Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis et vocabitur nomen ejus admirabilis, Deus fortis, Pater futuri seculi, princeps pacis (Isai. IX). Super terram posita sunt, quia terrena ad pacem componunt; prodigia sunt, quia venturi saeculi gaudia portendunt. Prodigia sunt, quia Pater futuri saeculi. Super terram posita sunt, quia princeps pacis, auferens bella, pacificans hominem intus, et extra, ac terram carnis dominio animae usquequaque subjiciens. Arcum conteret, et confringet arma, versutias, et machinationes diaboli adnihilans. Scuta comburet igni, dura corda molliet igne Spiritus sancti. Quibus patruelis, et pace plena reddita, exhortatoria vox sequitur, qua omnes voluntarii ad verum bonum invitantur: Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus.