|
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L).
Audite, peccatores, orantem peccatorem, et discite quia inter vos pro
peccatis vestris orare debetis. Audite quid dicit: Miserere mei, Deus.
Reus enim, in causam ductus, considerat quod judex suus nec falli
potest, quia sapiens est, nec corrumpi potest, quia justus est, nec
vinci potest, quia omnipotens est, nec declinari potest, quia ubique
est. Videte ergo nullum omnino excusationi, sive defensioni locum esse;
et idcirco ad solam misericordiam flagitandam se convertit, dicens:
Miserere. O quanta est virtus hujus verbi miserere? Ac si diceret: O
Domine, agnosco culpam meam, intelligo reatum meum, scio quid feci, scio
quid merui, non ignoro cum quo mihi causa agitur, non ignoro quid pro
culpa mihi debetur. Volo peccatum meum abscondere, sed tu nosti omnia.
Volo resistere, sed tu potes omnia. Volo effugere, sed tu complecteris
omnia, quod ergo solum restat, de te fugio ad te. Fugio iram, fugio ad
misericordiam. Miserere. Nolo ut intres in judicium cum servo tuo, quia
non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII): quanto
magis ego peccator, et criminis reus: Non ego peto ut judiceris mecum,
sed ut miserearis mei. Miserere mei. Tu quis es? edicito qui sis. Citius
fortassis ad misericordiam flectar, si personam agnovero. Non, inquit,
Domine, non. Sed volo interim latere quem tamen latere non possum. Volo
ut interim me nescias, licet non ignorem quod omnia facias. Timeo enim
simulque erubesco nomen edere, personam designare; et quanto tibi
familiarior ante culpam exstiti, tanto magis nunc confundor post culpam
agnosci. Non ergo dico tibi: Domine, miserere David: quemadmodum alibi
dixi: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI).
Nec sicut aliquando blandiens dicere consueveram, puero tuo non saltem
servo tuo, aut filio ancillae tuae, quia haec omnia nomina
familiaritatis sunt, et ideo quanto manifestius prolata majoris gratiae
beneficium ad memoriam reducerent, tanto gravius sequentis culpae reatum
accusarent. Taceo igitur haec omnia, sileo, dissimulo, abscondo, ne
forte aliquid eorum commemorans, et te magis iratum redderem, et me magi
reum demonstrarem. Volo interim ego non agnosci, ut citius possis tu
complicari. Ne ergo quaeras, Domine, quis sim ego; tantum miserere
confitenti peccatum suum, damnanti culpam suam, quaerenti misericordiam
tuam. Miserere mei, Deus. Non enim audeo dicere: Deus meus; Deum
solummodo agnosco, meum non praesumo. Ego enim peccando, te perdidi;
inimicum sequendo, a te recessi; malum amando, a bono elongavi.
Propterea quasi leprosus, quasi ejectus, quasi separatus, quasi
immundus, quasi alienus appropinquare non audeo, accedere non praesumo.
Sed tantum de longe stans, et ad te vocem levans, cum magna devotione,
cum magna cordis contritione, clamo et dico: Miserere mei, Deus. Dicant
qui boni sunt, dicant qui mundi sunt, dicant qui puri sunt, dicant qui
familiares sunt, dicant qui filii sunt, qui haeredes sunt dicant: Deus
meus. Ego qui immundus sum, qui pollutus sum, qui abjectus sum, qui
longe sum, qui Patrem deserui, qui inimico me vendidi, qui in regionem
longinquam abii, qui haereditatem meam perdidi, qui substantiam meam
luxuriose vivendo dissipavi, ego non dicam Deus meus, non dicam Pater
meus, sed tantummodo: Miserere mei, Deus. Fac me sicut unum de
mercenariis tuis, quia non sum dignus vocari filius tuus (Luc. XV).
Miserere ergo mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, non
secundum magnam miseriam meam, sed secundum magnam misericordiam tuam,
quia licet magna sit mea miseria, major tamen est tua misericordia.
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Nolo parvam
misericordiam quaerere, quia nec te decet parvam misericordiam dare. Jam
enim exauditione dignus non essem, si a magno parvum quaererem. Miserere
ergo mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Nequaquam, Domine,
magna postulans de meis meritis confido, sed tuam magnificentiam honoro.
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Propter magnam
misericordiam tuam, et secundum magnam misericordiam tuam. Miserere mei,
Deus, secundum magnam misericordiam tuam.
|
|