CAP. V. Quod ex natura homo ad imaginem Dei creatus sit: ex sola autem gratia in Domino laetari possit.

Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV); haec est ratio. Dedisti laetitiam in corde meo (ibid.): haec est aspiratio. Signatum est lumen per naturam; dedisti laetitiam per gratiam. Ideo ait super nos, non super me, quia communis est natura, et postea in corde meo, non nostro, quoniam singularis est gratia.