CAP. LIX. Quod Deus in sanctis, id est intus plus quam foris mirabilis est.

Mirabilis Deus in sanctis suis (Psal. LXVII). Quid miraris foris? Intus est mirabilis Deus. Si enim mirabile est quod ad servitutem factum est, quod ad imaginem factum est, quomodo mirabile non est? Mirabilis Deus in sanctis suis. Ne ergo illos foris respicias. Non quod foris est mirabile est; quod intus est, mirabile est. Intus ergo vide, et non miraberis quidquid foris apparet.