CAP. LX. Quod adhaerere Deo, et ponere spem in eo semper bonum sit.

Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII). Habent homines bona sua; aliis in necessitate bonum est consilium suum, aliis in prosperitate bonum est consilium suum, aliis in prosperitate bonum est gaudium suum. Mihi autem unum est bonum, adhaerere Deo, ponere in Domino Deo spem meam. Si inundant flumina tentationum, bonum est mihi adhaerere ne dissolvar. Si flaverint venti adversitatis, bonum mihi est in illo anchoram spei figere, ne conquasser vel dissiper. Illis autem nec in adversitate bonum est consilium suum, quia non liberat, nec in prosperitate gaudium, quia non conservat. Ideo unus consilium improbavit, alter gaudium. Usquequo ponam consilia in anima mea? (Psal. XII.) Et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? (Eccle. II.)