|
Aut continebit in ira sua misericordias suas (Psal. LXXVI). Tria sunt
mala quibus homo affligitur, et quatuor bona quibus consolatur: unum
malum est exterius sub homine, alterum malum est exterius in homine,
aliud est malum interius in homine. Malum exterius sub homine est, cum
in iis quae foris possidet, damna patitur. Malum exterius in homine, cum
caro ejus infirmatur. Malum interius in homine, est vermis conscientiae.
Tribus his malis quatuor bona opponuntur ut misericordiam ira non
contineat; sed beneficia propitii, irati flagella transcendant. Est
namque bonum exterius sub homine in tranquillitate rerum temporalium, et
est bonum exterius in homine, securitas conscientiarum; et est bonum
interius supra hominem, dulcedo coelestium gaudiorum. Plus ergo confert
propitius quam abstulit iratus, quia prius peccantes in nostris
percutimur, sed postmodum etiam in his quae supra nostra sunt,
consolamur.
|
|